Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

mulat et animaduertlt. Qnid temetipsam censura cir­cumuenis ? Si damnas , cur non et inquiris ? Si non in­quiris, cur non et absoluis ?" — lure autem exagitauit Traiani sententiam Tertullianus: quoniam hic ille Cle­Kientem Pontificem exilio multavit, post quod martyrio coronatus estj Simeonem, filium Cleopae in crucem egit; Ignatium , Antiochenum Episcopum , leonibus obiecit, ac multos alios christianos trucidauit. A. Ch. 120. Caes. Hadrianus, ne quis Christianorum indicta causa puniatur , rescribit. Aelius Hadrianus Augustus Minucio Fundano Procos. Salutem. Accepi literas ad me scriptas a Serenio Graniano V. CI. decessore tuo. Nec sane mihi yidetur res ista absque diligenti inqnisitione praetereunda, ne forte et Christiani homines tur­bentur, et delatoribus caluminandi occasio prae­beatur. Igitur si prouinciales palam adesse possunt, petitionibus suis aduersus christianos, ita vt pro tribunali respondeant, m id yntim incumbant, nec petitionibus, soJisque clamoribus vtantur. Etenim multo iustius fuerit, cognoscere te, si quis accu­sare voluerit. Quod siquis eos detulerit, probaue­ritque contra leges quicquam agere, tu pro graui­tate delicti in eos statue. Sin me Hercule causa istud intenderit, operam dabis, vt pro grauitate criminis in illum animaduertas." Ex Eusebii Pamph. Hist. Eccl. L. IV. c. 9. In gratiam Christianorum consentaneam his dedit etiam Antoninus Pius ad Larissaeos , Thessalonicenses, Athenienses, ad vniuersos deniqne Graecos epistolam cuius Melito Sar­densis Episcopus in Apologetico adM. Aurelium sic me­minit: „ Soli ex omnibus Nero et Domitianus, male­uolorum quorumdam consiliis inducti , religionem no­stram criminari studuerunt. A quibus deinceps falsa il­la aduersum nos calumnia manauit ad posteros, rt mos cst vulgi, absque vilo iudicio huiusmodi rumoribus fi-

Next

/
Thumbnails
Contents