Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

dem adhibere. Verum imperitiam illorum correxerunt piissiini parentes tui, frequentihus rescriptis ohiurgantes eos, qui aduersus religionis nostrae homines noui aliquid nioliti essent. Inter quos auus tuus Hadrianus Fuudano Asiae Proconsuli literas dedit ; Pater quoque tuus, quo tempore cuncta simul cum ipso administrabas, scripsit ad ciuitates, ne contra nos tumultus concitarent; ad La­rissaeos, Thessalonicenses, Alhenienses, ad vniuersos denique Graecos" Eus. H. Ec. L. IV. c. 26. A. C. 162. M. Aurelli Antonini Imperatoris ad Commune Asiae de religione Christiana epistola. Imperator Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus, Armenicus, Pontifex Maximus, Tribu­niciae Potestatis XV. Consul III. Communi Asiae salutem. Equidem scio Diis ipsis curae esse, ne liuiusmodi homines lateant. Multo enim magis con­\enit illis punire eos, qui colere ipsos recusant, quam vobis. Qui eorum, aduersus quos tumultua­mini, sententiam ac propositum amplius confirma­tis , dum eos accusatis tamquam impios. Illis au­tem longe optabilius fuerit, ut in ius vocati mor­tem oppetere videantur pro Deo suo, quam ut in­columes remaneant. Ita victores euadunt, animas suas potius proiicientes , quam ut ea facere , quae vos iubetis, in animum suum inducant. Ce­terum de terrae motibus, qui vel facti sunt, vel etiamnum fiunt, non absurdum videtur vos com­monere, qui et animos abiicitis, quoties huiusmo­di casus contingunt, et vestra cum illorum institu­tis comparatis. Atqui illi quidem maiorem tunc fi ­duciam in Deo collocant; vos vero per omne il­lud tempus, quo prae imperitia labi mihi videmi­ni, Deos negligitis ; et tum alias Caerimonias insu per habetis, tum cultum Iinmortalis illius. Et Chri­Tom. I. 2

Next

/
Thumbnails
Contents