Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis stirpis Árpádianae. (Budae, 1830)
hac mea in vsum Reipublicae vtriusque conferri potuit, id Yestro perfectum esse subsidio, palam profiteor ; e Nominum Yestrorum syllabo, nec aeuo, quod viuimus, suos Patriae boni melioris studio animatos defuisse ciues, comperiat Posteritas ; Yestras haec debite celebret laudes ; ego interim Yestro illustri as- , surgo nomini , ac me humanissime inclino. Quod vero praesentem indicem, laborem molestum, atque sterilem admodum concernit: cum operis fmem a compluribus desiderari compererim multis indiciis \ a nominibus familiarum, locorum , montium, fluuiorum etc. vocabulis item Hungaricis indicandis, compendii gratia supersedendum, ac in generáli duntaxat Magistratualium, qui in vtramque Reipublicae fortunam influxerant, conspectu certius, adcuratius, quam Pray, Katona, Wagner, Lehoczky, Grossing etc. praestiterint, exhibendo laborandum mihi fűit. Cupiuissem —• multis cum gratiis cupiuissem — per viros doctos, in re diplomatica illustres errorum, quibus et-