Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis stirpis Árpádianae. (Budae, 1830)
iam Excelsae Camerae R. H. A. exemplaria authentica non vacant, a queis tamen, protographorum defectu, piaculum fuisset recedere , benigne commoneri; ast hoc beneuolentiae genus, sub operis decursu, consecutus sum a nemine; qua propter eorum intuitu ab aequis arbitris veniam spero, petoque. Cupiuissem etiam sigilla, quae in manus meas venerant, anecdota, tum nonnulla e singulis seculis diplomata aeri incisa repraesentaré : ast sumtuum difficultas vtrumque prohibuit; feci tamen, quod potui: ea cum notis suis characteristieis designando. His denique quam orsus sum i'abulam aliis , quibus blandior aspirauerit fortuna, consignandam relinquo. ) Avctor. *) Etiam celeb. C. H. de Lang Rogestorum Boicorum editor, eui regni scrinia patuerunt, Hegiis fauoribus ac subsidiis adiutus Vol. IV. in 4. cum Anno 1300. desiit. V. Ali. Litteratur Zeitung A. 1Ö29. EB. nro 128, S. 1019. Mihi curta suppellex — nouerca forlnna !