Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

non tam auctorum, quam librariorum vel incuria vel inscitia, qui quum icl, quod a veteribus illis annalium nostrorum eondi* toribus optime scriptum erat, male scri­ptum esse, leui coniectura ducti, putas­sent, errorem, vbi non erat, fecerunt; dum id, quod sanum erat, ad opinionem suam non tam correxerunt, quam corruperunt. Vtinam vel editores postremi hunc in sco­2)ulum non incidissent! Certe, quod in ve­teribus editionibus Augustana, Brunensique (Ann. MCCCCLXXXVIIL) Nys, id in recentioribus Viennensi et Tjrnauiensi Nyr legimus;" ait criticus noster Historiogra-­plius, H. R. H. Tomo II. praefation. VI. Diplomata vero autographa tene­mus complura ; aut illibata Principum fi^ de renouala, confirmataque: vt eorum for­mulam mitterent primo sub examen; tum illa ad verbum recitarent, suoque insere­rent codicillo; insertumque suis dein ver­bis firmarent, redderentque legitima. Do­cent haec innumera vetustatis exempla; item formulae his lere verbis conceptae: 5.Nouerint omnes, quod nos litteras (huius, vel illius, ex antecessoribus nostris ) aspe­ximus, ac manibus contrectauimus, non abolitas 3 non cancellatas, non aliqua par­te vitiatas, neque suspeclas, sed genuinas, ac omni ex parte sinceras; iussimus ergo illas de verbo ad verbum huc transcribe-

Next

/
Thumbnails
Contents