Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

re, et transumere; sunt autem tenoris, qui sequitur." Item: „Nos itaque inspectis et perlectis eisdem priuilegiis originalibus, praenominatae Budensis Ecclesiaej com­perta omni sinceritate eorumdem, tam in charta, quam in bulla, et secreto bullae medio inserto 3 integris imaginibus rega­libus, et characteribus bullarum sine ali­qua laesione apparentibus, et in nulla sui parte penitus viciatis, praefata regalia pri­vilegia iuxta desiderium petentium, de verbo ad verbum praesentibus fideliter per ordinem curauimus annotari; sicut singu­lorum priuilegiorum praesentibus insertus ordo demonstrat." VII. Praecipuam idcircoDiplomata Hi­storiae praebent vtilitatem; dum rerum gestarum lacunaSj in chronicis frequentes, sua explent vbertate; desideria Curioso­rum satiant diuersitate; scriptorum iidem aut eleuant, aut stabiliunt; fabellis^ ana­chronismis, erroribus item annosis, qui praeiudiciorum vi inoleuerunt, ac regnum poene constituerunt , occurrunt, ac me­dentur *). *) „ Omnium literatorum calculo (lecisuni fuit, Scripto­res medii aeui, cum in notionibus clironologicis, tum in ipsis narrationibus Historicis exigi, corrigique pos­se et debere ad fidem diplomatum, ac chartaruin pa­gensium; standumque potius esse pro re diplomatica «]uain

Next

/
Thumbnails
Contents