Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

dem foetus esse dicitur MSS. etiam, quod Desericius, suo: De Initiis et Maioribus Hungarorum opere frequentius laudauit, (•j- 28. Sept. 164S. ) Gabriel Heuenesi 3 lit­terarum, ac imprimis Historiae Ecclesia­sticae ardore, populares suos nuncio ty­pis edito, ut ad continuandos Inchofferi annales sjmbolas Viennam sibi mitterent, e libris iam excusis, ac MSS. publicis, pri­uatisque vnde vnde conquisitas, excitauit (Kaprinai MSS. Tom. XLII. Nro. 66. *) *) Parcere non possum , quin epistolam hanc, quae res nostras Hungaricas in pleniorum posuit lucem, exscri­bam : „Hungaria, decem regnorum Domina, spatiorum amplitudine, soli fertilitate florentissima, fundationum ecclesiasticarum , religiosaruinque varietate , yirorum ac mulierum sanctitate olim clarissima, nunc ob tot saeculorum bella, quibus fere sine respirio varias in partes scindebatur, ea domesticae, maxime Ecclesia­sticae Historiae ignorantia laborat; vt propriae no­bilitatis ignara, velut media in caligine posita, nonnisi e vicinorum regnorum et prouinciarum monumentis tenuem rebus suis lucem precario efflagitare cogatur. Cui malo, quod dilatione crescit in deterius, vt citius occurratur, non desunt, qui Historiae Ecclesiasticae annales a R. P. Melchiore IncbotFer e S. f. incboatos, etjvsque ad annum Christi millesimum sexagesimum Romae typis datos, prosequi, et Deo fauente ad prae­sentia vsque tempora ita deducere in votis habent, vt prae-

Next

/
Thumbnails
Contents