Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

Postquam nunquam satis celebrandus Cardinalis a Kollonich Archiui Camera­lis et libri regii instrumenta cum ipso vo­luit esse communia; largissimam nactus est messem. Laboris partus, Tomi XCIII. in folio mediae ac minoris molis ; quorum quindecim purpurati illius Antistitis testi­monio autographo et sigillo sunt commu­niti, archiuo Vniuersitatis regiaePestanae obtigerunt. Sine illis vix, aut aiiter , Sa­muei Timon Chronica et antiquam Hunga­riam, Car. Peterfi Concilia , Schmitth INic. Archi-Episcopos et Episcopos; Car. Pahna SpecimenGenealogico-Chronologicum; Ge­org. Pray Annales Regum Hung. Specimen Hierarchiae Hungaricae, dissertationes item praeter sacra , profanorum quoque notitia ex. iis hau­riri possit. Sed, cum res haec in tanta Historicorum idoneoruni penuria et archiuorum , tot bellis qua per­ditorum, qua dislractorum infelicitate, ardua omnino et difficilis sit, omnium boni publici zelatorum opem, atque operam implorant, vt priuato et ipsi conatu rei huic publicae tain vastae, tamque vtili conficiendae siiubolam suam afFerant; notitias, intentioni huic ser­uituras, vnde vnde conquisitas, communicent, eo, praeter publicam vtilitatem , quae maxima sane erit , operae pretio , quod solertim in re tam salubri be­nefactorum pro merito mentio (nisi ipsi vltro prohi­beant) sit facienda." Kaprinai MSS. Tom. XLII. Nro. LXVI.

Next

/
Thumbnails
Contents