Gregorich Mária: A bori és borfői Bory család és levéltára : Családtörténeti és levéltári tanulmány. (Szeged, 1935. Kolozsvári-Szegedi Értekezések a Magyar Művelődéstörténelem Köréből. 27.)
a bácsmegyei Pianchevo, Szelő, Piperosi, Gakova és Páka birtokát, valamint az adonyi és földvári rév vámját, nemkülönben a soltmegyei Fejérföld pusztát. Nos Comes Franciscus Wesselenyi de Hadad perpetuus in Murány, Regni Hungáriáé Palatínus et Iudex Cumanorum necnon Serenissimi Princípis et Domini Domini Leopoldi Dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniaeque etc. Regis Archiducis Austriae, Ducis Burgundiáé etc. Intimus Consiliarius, Camerarius et per Hungáriám Locumtenens. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod nos cum ad nonnullorum instantem supplicationem apud Nos propterea factam, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelium servitiorum meritis egregiorum Georgii Szalatnay, Stephani Oroszlány et Michaelis Szabó aliter Horváth de Csepregh quae ipsi Sacrae primum dicti huius regni Hungáriáé coronae ac deinde prefatae quoque Sacrae Regiae Maiestati Domino Domino Nostro clementissimo pro locorum et temporum varietate juxta possibilitatis suae exigentiam fideliter et constanter exhibuerunt et impederunt ac in posterum quoque se pari fidelitatis et constantiae fervore exhibituros et impensuros pollicentur: Totales et integras possessiones Pianchevo, Szelő, Piperossy, Gakova et Páka omnino in Comitatu Bacziensi, necnon naula sive vada Danubiensia Adoniense videlicet et Főldvariense in Pestiensi. Item Praedium Fejérfőid dictum in Soltensi Comitatibus existentia habita quae numerum triginta duarutn sessionum Colonicalium non excederent et alias legitimo suo domino et possessore carerent per hocque ad sacram dicti regni Hungáriáé coronam consequenterque collationem regiam vei nostram rite ac legitime devoluta esse perhibentur et redacta. Totum item et omne Ius Regium, si quod d;cta Sacra Regia Maiestas in praenotatis possessionibus, nec non naulis sive vadis Danubialibus etiam aliter qualitercunque haberet aut eaedem et eadem suam ex quibuscunque causis, viis, módis et rationibus concernerent maiestatem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, pascuationum locis, faenetis et faenilibus, silvis, nemoribus, montibus, collibus, valübus, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, pisciumve clausuris, hortis, pomariis, molendinis et eorun-