Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto ; regni nostri anno octavo, coronationis vero secundo. Papíron, a szöveg alá veres viaszba nyomott titkos pecsétnyomással. Országos Levéltár M. 0. D. L. 29,522. (V.) 1465. VIII. 29. LXXI. 1465 november 24. Disznajó. Ifj. Losonczi László bizonyos szentmiklósi részjószágát Szentiványi Ferencznek elzálogosítja. Nos Ladislaus iunior, filius condam Desew wayvodae de Losoncz, memoriae commendamus tenore praesentium signifi­cantes, quibus expedit, universis, quomodo et quemmodum uni­versas totales portiones nostras possessionarias Bohnya cum suis pertinentiis, necnon castrum ac possessionem Zenth-Myklos iuxta Thordam simulcum tributo Thordensi egregio Francisco de Zenth-Iwan mediantibus aliis literis nostris pro ducentis florenis auri impignoraverimus, tamen magnificus Ladislaus maior filius Desew de dicta Losoncz, fráter noster, voluit sic, ex quo in una divisione sumus et praedictae possessiones carnaliter ipsum con­cerint, *) ut praedictas portiones nostras possessionarias Bohnya cum suis pertinentiis pro centum florenis auri puri impignora­vimus usque tempus redemptionis. Nunc vero nos quandam pos­sessionem, portionem nostram possessionariam Zenth-Myklos vocatam iuxta Thordam simulcum tributo Thordensi similiter egregio Francisco de dicta Zenth-Iwan pro centum florenis auri impignoravimus, imo impignoramus praesentium per vigorem, ut solum vigore huius literae nostrae in eisdem portionibus pos­sessionariis liberam habeat facultatem occupandi et omnium ob­ventionum fructus percipiendi usque tempus redemptionis, eun­dem Franciscum in eisdem propriis nostris fatigiis et expensis contra quoslibet inpetitores protegere atque defensare debeamus,

Next

/
Thumbnails
Contents