Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

1465. XI. 24. tali tamen conditione, quod si in praemissis articulis ac punctis contrarium faceremus, aut modo qualicunque negligeremus, ex­tunc contra memoratum Franciscum in periurio atque fidei no­strae violentia ac in succubitu duelli facti potentialis convincamur et convinci debeamus eo facto, vigore harum nostrarum et tes­timonis literarum mediante. Dátum in Dyznayo, in profesto beatae Katherinae virginis, anno in praesenti etc. Lx m o quinto. Papíron ; az aljára nyomott kb. forintos ezüstpénz nagyságú zöld viasz­pecsét lehullott. Bánffy-levéltár, Kolozsvárott. (V.) 1466. I. 13. 1465. VII. 2. körül LXIII. 1466 márczius 19. Buda. I. Mátyás király György váradi prépost abbeli panaszára, hogy Losonczi Bánfi István fiai János, György és Mihály embereikkel a prépost biharvármegyei Asszonyvására birtokán hatalmaskodást követtek el, őket Márton Mihály nevű familiárisukkal együtt 200-ad magukkal leteendő esküre ítéli. Nos Mathias dei gratia rex Hungáriáé, Dalmaciae, Croaciae etc. damus pro memória, quod Johannes de Zynthe pro honorabili magistro Georgio praeposito ecclesiae beati Stephani prothomar­tyris in promonthorio Waradiensi fundatae cum procuratoriis literis capituli ecclesiae Waradiensis iuxta continentiam literarum nostra­rum prorogatoriarum in octavis festi Epiphaniarum domini in figura iudicii personalis praesentiae nostrae conparendo contra magni­ficos Johannem, Georgium et Michaelem filios quondam Stephani filii bani de Lossoncz, ac Michaelem Marton dictum familiarem eorundem proposuit eomodo, quomodo circa festum visitationis beatae Mariae virginis in anno proxime transacto praeteritum praefatus Michaél Marthon ex consensu et voluntate eorundem dominorum suorum, missis et destinatis quibusdam familiaribus suis, manibus armatis et potentiariis ad possessionem praefati Georgii praepositi Azzonwasara vocatam in comitatu Byhoriensi existentem noctis in silencio, more praedonico irruendo, abinde­que quendam jobagionem suum contra regni nostri consuetu­dinem cum omnibus rebus et bonis eiusdem ac caeterorum

Next

/
Thumbnails
Contents