Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

LXI. 1465 augusztus 29. Buda. I. Mátyás király János esztergomi érsek és titkos kir. kanczellár kérelmére Losonczi Bánfi István fia Jánost a sűrűn tartatni szokott erdélyrészi ország­gyűléseken való részvétel alól érdemei jutalmául felmenti. Commissio propria domini regis. Nos Mathias dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos tum ad humillimae supplica­tionis instantiam fidelis nostri reverendissimi in Christo patris domini Johannis archiepiscopi Strigoniensis summi et secretarii cancellarii nostri per eum pro parte fidelis nostri magnifici Johannis filii quondam Stephani bani de Lossoncz nostrae por­rectae maiestati, tum vero pro fidelibus servitiis eiusdem Johannis filii bani per eum nobis exhibitis eidem id annuendum duximus et concedendum, ut ipse ad conventionem seu congregatio­nem nobilium partium regni nostri Transsilvanarum, quae fre­quenter in eisdem partibus fieri consuevit et propter quam ipse Johannes filius bani plures labores et expensas saepius facere cogeretur, nullo unquam tempore ire et proficisci teneatur, prae­terquam tunc cum [eidem superin]de specialiter mandaverimus, imo annuimus et concedimus per praesentes, quocirca vobis [fidelibus nostris] magnifico wayuodae vei vicewayuodae earun­dem partium Transsilvanarum nunc constitutis et in futurum constituendis, cunctis etiam aliis possessionatis hominibus par­tium praedictarum praesentes visuris harum serie firmiter prae­cipiendo mandamus, quatenus a modo deinceps praefatum Johan­nem filium bani ad ingrediendum huiusmodi conventionem seu congregationem modo praemisso in dictis partibus Transsilvanis faciendam artare et compellere, ipsumque ratione non ingres­sionis in persona, possessionibus, rebusque et bonis suis quibusvis contra formám praemissae nostrae annuentiae impedire, mole­stare vei dampnificare nullatenus praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali; praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Budae in festő decollationis beati Johannis baptistae, anno domini

Next

/
Thumbnails
Contents