Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

CCCXCVII. 1519 április 28. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent előtt Losonczi Bánfi László a megnevezett faluk­beli birtokokat Bozzási Györgynek eladja. Nos, conventus monasterii B. M. V. de Colosmonostra, omnibus Christi fidelibus praesentibus pariterque futuris, prae­sentes visuris salutem in Christo, salutis largitore. Ad univer­sorum notitiam praesentium cupimus pervenire, quod egregius Ladislaus Banffy de Lossoncz coram nobis personaliter consti­tutus, oneribus et quibusvis gravaminibus egregiorum Nicolai, Ladislai, Bernaldi et Christoferi, filiorum, ac puellae Magdalenae, filiae suorum, in subscriptis per omnia super se et cunctas haereditates suas assumptis atque levatis sponte et libere con­fessus est in hunc modum: Quomodo ipse pro nonnullis rebus et negotiis suis ipsum summe urgentibus evitandis et praesertim ad nuptiarum suarum cum nobili puella Anna nominata, filia Salatielis de Doboka, nuperime celebratarum solemnitatem et vestimentorum aliorumque muliebrium ornamentorum ordina­tionem et expeditionem ab egregio Georgio de Bozzas, officiale de Erked, quingentos florenos paratis in pecuniis, nomine veri mutui et sub spe restitutionis levasset et recepisset, quos sibi nullatenus restituere potuisset, extrema itaque necessitate com­pulsus totales portiones suas possessionarias in possessionibus Magyarwalko, Olahwalko, Warallya, Bagolfalwa, Alsó Jaz, Felsew Jaz, Alsogymewlchenes, Felsewgymewlchenes, Elyws, Detreh, Halmosd, Wywagas et Fyzes vocatis, omnino in comitatu de Krazna existentibus, habitas, quas quidem portiones possessiona­rias ad maiorem partém ipse Ladislaus Banffy certo iuris titulo etiam alias progenitorum et praedecessorum praefati Georgii Bozzasy praefuisse coram nobis narravit atque recognovit, simul­cum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, fenetis, campis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, montibus, vallibus, vineis et vinearum promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis atque molendinis et eorundem locis, generaliter autem quarum­libet utilitatum et proventuum integritatibus, quovis nominis

Next

/
Thumbnails
Contents