Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
í TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA 489 vocabulo vocitatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato Georgio de Bozzas et per eum nobili Petro de eadem Bozzas, fratri eiusdem carnali pro praenarratis quingentis florenis, modo praemisso ab eodem Georgio Bozzasy in paratis pecuniis levatis et receptis, item pro aliis trecentis florenis auri, quibus ipse Ladislaus Banffy eisdem Georgio et Petro Bozzasy ad rationem et in sortem servitiorum eorundem sibi tum praemissarum nuptiarum suarum solennitatis tempore, tum vero pro prius et antea longe cum ingenti sumptuum propriorum profusione large exhibitorum et impensorum dedisset, vendidisset et inscripsisset, ymmo dedit, vendidit et inscripsit in nostri praesentia iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum eorundem habendas, tenendas, possidendas simul et utendas, nullum ius, nullám etiam iuris et dominii proprietatem sibipsi reservando, sed totum et omne ius omnemque iuris et dominii proprietatem, quod videlicet et quam idem Ladislaus Banffy in praescriptis portionibus possessionariis hactenus habuisset vei in futurum quomodolibet se habere sperasset, in praelibatos Georgium et Petrum de Bozzas ipsorumque haeredes et posteritates universos transferendo pleno iure; assumendo nichilominus annotatus Ladislaus Banffy memoratos Georgium et Petrum Bozzasy ipsorum etiam haeredes in pacifico dominio antedictarum portionum possessionariarum contra quospiam legittimos, impetitores, causidicos et actores propriis suis, expensis et laboribus tenere conservareque et defensare. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras privilegiales etc. duximus concedendas. Dátum in festő beati Vitális martiris anno Domini 1519. Eredetije az Orsz. Levéltárban, az M. O. D. L. 36,402. szám alatt őrzött „Magnó" jelzetű kolozsmonostori protocollum 143. lapján. 1519. IV. 28. CCCXCVIII. 1519. rríájus\3. (Kolozsmonostor.) Losonczi Bánfi László (egregii Ladislaus Bamffy de Lossoncz ab una et Nicolaus similiter Banffy de eadem Lossoncz filius scilicet eiusdem Ladislai