Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
appellandi, habendo et tenendo suis in manibus quandam papiri cédulám appellationem infrascriptam in se continentem, cum qua me requisiverunt et protestati extiterunt, prout in eadem appellationis cédula continetur, cuius tenor is est: Coram vobis etc . . . [Következik Péter tasnádí pap keletnélküli fellebbezése, lásd a CCCLXXXVIL szám alatt.] Post cuius quidem appellationis caedulae praesentationem et protestationem praefati magistri Petrus et Paulus requisiverunt me notarium subscriptum, ut eis literas testimoniales, quales matéria causae requirit, conficerem, subiiciendo se et partém eorum principalem unacum rebus et bonis eorum tuitioni et protectioni reverendissimi domini legati Strigoniensis, promittentes se appellationem ipsam infra terminum a iure statutum prosequi. Super quibus omnibus et singulis praedicti magistri Petrus et Paulus procuratores nomine procuratoris, quo supra, petierunt unum vei plura publicum vei publica instrumentum vei instrumenta concedere, quod et feci officio mei tabellionatus incumbente et communi iustitia suadente. Acta sunt haec et facta anno, indictione, die, mense, hora, loco et pontificatu, quibus supra, praesentibus ibidem honorabilibus magistris Blasio sancti Joannis Baptistae, Johanne defunctorum, Helia Petri et Pauli apostolorum rectoribus altarium et Emerico praesbiterio capellano, necnon Anthonio Kalmar de Thasnadh aliisque testibus quam pluribus fidedignis. Et ego Michael, natus Gregorii Farna Homonnensis clericus Agriensis dioecesis, sacra apostolica auctoritate nótárius publicus, quia praedictis caedulae appellationis exhibitioni cum protestatione, appellationis interpositioni et requisitioni petitionique ac aliis omnibus et singulis, dum sic, ut praemittitur, fierent et agerentur, unacum praenominatis testibus praesens interfui, eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi, ideo hoc praesens publicum instrumentum, manu mea propria fideliter scriptum exinde confeci et in hanc publicam formám redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi et roboravi in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum rogatus et legitime requisitus. Hártyán, alján a közjegyző jelvényével. Bánffy-levéltár, Kolozsvárott. (V.)