Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

CCCLXXXVII. 1517 november 29 körül (Tasnád). Péter a tasnádi Krisztus testéről nevezett oltár rektora megbízója, Losonczi Bánfi István nevében az ellen tiltakozik, hogy utóbbinak pőrében Gáspár tasnádi plébános és püspöki helyettes, a ki maga is érdekelt fél, bíráskod­hassék s ellene Tamás bíbornok, esztergomi érsekhez fellebbez. Coram vobis venerabili domino Gaspar, rectore altaris sancti spiritus et vicario Thasnadiensi, magister Petrus rector altaris sacratissimi corporis Christi, legitimus procurator et eo nomine magnifici domini Stephani Banffy de Losoncz animo excipiendi et intentione appellandi agit et proponit in iure contra vos dominum iudicem, quod eius iudex esse non potestis ratio­nibus et causis a iure prohibitis. Primo quia partis adversae estis singularis familiaris et praecipuus amicus ac compaterni­tate coniunctus, item etiam quia partém adversam et eius pro­curatorem consilio vestro fovetis, item etiam quia ipsi parti adversae excommunicationem participastis, dum enim ad noti­tiam vestram venisset ipsum dominum Lancz et dominam Sophiam consortem eius, partém scilicet adversam, esse Albae Transsil­vaniae excommunicatam, curru vestro insidendo, ad eundem descendendo excommunicationemque per vos ad eam partém adversam detulistis et in cibo potuque et sermone participastis, insuper eum vei eandem partém adversam coram notario publico ad reverendissimum dominum legatum excommunicare*) inhi­buistis, ceterum etiam quia procuratorem proponentis, magistrum Paulum, sanctae Katherinae, in causa dicti proponentis proce­dentem a sede vestra inhoneste eiecistis et eidem amplius pro­curare sub poena excommunicationis prohibuistis, in praeiudi­cium et damnum ingens proponentis, et, ut verisimiliter prae­sumitur, in favorem partis adversae. Ex quibus omnibus mox iam parti proponenti suspitio oriri manifeste dinoscitur, propter quam suspitionem et eius causam iure prohibemini esse iudex partis proponentis. Quocirca dictus magister Petrus et Paulus, procuratores et eo nomine dicti domini Stephani proponentis, így> valószínűleg appellare helyett !

Next

/
Thumbnails
Contents