Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

(1458) V. 21. körül IX. 29. dem fidelium nostrorum dilecti reverendissimi in Christo patris domini Stephani de Warada, archiepiscopi ecclesiae Colocensis, locique eiusdem comitis perpetui, ac egregii quondam Aladarii de dicta Warada fratris sui uterini accepissemus, quomodo circa festum Penthecostes proxime tunc praeteritum idem Johannes Gereb dictus de Wyngarth castrum ipsorum exponentium, Bal­wanos vocatum, in comitatu de Doboka partium nostrarum Transsilvanarum existens, simulcum omnibus possessionibus et villis ad id spectantibus ad quod ipsi exponentes plénum et efficax ius haberent ipso castro prius expugnato, minus iuste et indebite occupasset et occupatum simulcum ipsis pertinentiis eiusdem teneret et eodem ac eisdem uteretur etiam de praesenti potentia sua mediante in ipsorum exponentium praeiudicium atque damp­num, supplicarant maiestati nostrae praefati dominus Stephanus archiepiscopus et Aladarius per nos ipsis opportunum superinde remedium adhiberi. Et quia nos neminem regnicolarum nostro­rum suis iustis iuribus indebite privari volumus, igitur fidelitati vestrae literarum nostrarum serie firmiter commiseramus et man­daveramus, quatenus vestrum mitteretis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente homo noster infradeclarandus de curia nostra regia per nos ad id specialiter deputatus scita prius prae­missorum mera veritate ad praefatum Johannem Gereb acce­dendo ammoneret eundem, diceretque et committeret eidem verbo nostro, ut ipse iuxta vim et formám generális decreti novissime in civitate nostra Pestiensi super novis possessionum occupatio­nbus per praelatos et barones editi praefatum castrum Balwanos simulcum dictis pertinentiis per ipsum modo praemisso occu­patum eisdem exponentibus usque ad festum beati Michaelis archangeli tunc proxime venturum sub penis, in eodem decreto contentis, remittere et resignare deberet et teneretur, qui si facérét benequidem, alioquin evocaret ipsum contra antefatos exponentes da tricesimum secundum diem a die evocationis fiendae conpu­tando, nostram personalem in praesentiam, rationem de prae­missis redditurum, litis pendentia, si qua foret inter ipsos non obstante; insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dicto tricesimo secundo die conpareret coram eadem nostra personali praesentia sive non, eadem ad partis conparentis instantiam iuxta vim et:

Next

/
Thumbnails
Contents