Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

formám praedicti generális novi decreti id facérét in praemissis^ quod iuri videretur expediri. Et posthaec huiusmodi inquisitionis ammonitionis, evocationis et insinuationis seriem cum ammoniti et evocati nomine ad praedictum tricesimum secundum diem eidem nostrae personali praesentiae fideliter rescriberetis. Vos igitur mandatis nostrae serenitatis in omnibus obe­dientes, ut tenemini, unacum Francisco de Ramachaza homine nostro de curia nostra regia per nos ad id specialiter transmisso, vestrum hominem videlicet honorabilem magistrum Paulum de Olchwar socium et concanonicum vestrum ad praemissam inqui­sitionem, ammonitionem, evocationem et insinuationem faciendam vestro pro testimonio fidedignum duxissetis destinandum. Tandem iidem exinde ad vos reversi, vobis conformiter retulissent, quod ipsi in festő beati Michaelis archangeli proxime tunc praeteriti in comitatu de Doboka personaliter procedentes, ab omnibus, quibus decens et opportunum fuisset palam et occulte diligenter inqui­rentes omnia praemissa et quaevis praemissorum singula sic et suo modo acta facta et patrata fuisse rescivissent sicuti eidem nostrae serenitati dictum extitisset, tenorque literarum nostrarum per omnia continuisset praedictarum, factaque huiusmodi inqui­sitione ad praefatum Johannem Gereb accedendo ammonuisset eundem, dixissetque et commisisset eidem verbo nostro regio, ut ipse iuxta vim et formám generális decreti novissime in civitate nostra Pestiensi super novis possessionum occupationibus per praelatos et barones editi, praefatum castrum Balwanos, simul­cum dictis pertinentiis per ipsum modo pramisso occupatum eis­dem exponentibus usque ad festum beati Michaelis archangeli proxime tunc venturum sub poenis in eodem decreto contentis remittere et resignare, deberet et teneretur, nihilominusque me­moratus homo nostrae serenitatis dicto vestro testimonio prae­sente annotatum Johannem Gereb de Wyngarth feria quarta proxima post praetactum festum beati Michaelis archangeli in possessione sua Naghlyberche contra antefatos exponentes ad tri­cesimum secundum diem a die ammonitionis fiendae conputando nostram personalem evocasset in praesentiam rationem de prae­missis redditurum, litis pendentia si qua foret inter ipsos non obstante, insinuando ibidem eidem, ut sive ipse in dicto trice­IX. 29. IX. 29. (1460.) X. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents