Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Anna dei gratia regina Hungáriáé et Bohemiae, etc. tibi fideli nostro venerabili Sigismundo de Lossoncz praeposito Veteris Budensis, secretario et consiliario nostro, nobis sincere dilecto salutem et gratiam nostram reginalem ac omnis boni incremen­tum. Fides integritasque tua, ceterae denique virtutes tuae orna­tissimae quibus abunde praeditus existis, variaque et multiplicia merita tua, ad quae familiae tuae claritudo non immerito accedit, maiestatem nostram, quae subditorum nostrorum virtutes et merita aequa lance trutinare consvevimus, cohortantur inducunt­que, ut virtutibus et meritis tuis exigentibus condignis honoribus et praemiis respondeamus. Te igitur praedictorum intuitu, animo deliberato et ex certa nostra scientia in familiarem et domesti­cum ac secretarium et consiliarium nostrum assumpsimus, tenoreque praesentium benigne et favorabiliter delegimus, decer­nentes expresse, et hoc nostro statuentes edicto, quod tu ex nunc in posterum universis et singulis honoribus, gratiis, indultis, prae­rogativis, favoribus ubicunque locorum libere gaudere et frui debeas atque possis, quibus familiarem, secretarium et consilia­rium nostrum uti mos est, in omnibusque et singulis negotiis pro temporum et locorum conditione tibi occurrentibus, cum fiducia speciali ad nos recursum habeas. Hortantes et affectuose rogantes universos et singulos principes ecclesiasticos et saecu­lares, praelatos, duces, marchiones, comites, barones, nobiles, milites, praefectos, caeterosque omnes ad quos praesentes nostrae pervenerint, subditis vero et fidelibus nostris omnibus et singulis cuiuscunque status, gradus, dignitatis, conditionis, ordinis et prae­eminentiae existant, quibus praesentes nostrae exhibitae fuerint firmissime mandamus et committimus, quatenus a modo in posterum te semper et ubique pro familiari domestico, secretario et consiliario nostro teneant et recognoscant, ac dum et quando ad eorum loca, dominia praefecturas, terras, ac iurisdictiones perveneris, propense commendatum habeant, benigne excipiant, favorabiliter pertractent, honoribusque decentibus prosequantur, postquam eiuscemodi debiti honoris et favoris exhibitionem tibi, rebusque tuis omnibus quotienscunque per te, vei tuo nomine requisiti fuerint, de saecuro debito et honorifico salvo conductu ad honorem et specialem maiestatis nostrae complacentiam velint

Next

/
Thumbnails
Contents