Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

Dorotheae, Sophiae, Benedictae et Elenae sororum carnalium ipsorum oneribus et quibuslibet gravaminibus negotio in sub­scripto in se assumptis et levatis sponte et libere sunt confessi in hunc modum, ut quia reverendus et magnificus dominus Sigismundus de Lossoncz praepositus Budensis de et super illis ducentis et quinquaginta florenis auri, pro quibus videlicet totális possessio eiusdem domini Sigismundi de Lossoncz et Alberti fratris sui carnalis Naghfalw vocata in comitatu Newgradiensi existens alias per magnificos condam Ladislaum et Stephanum de praefata Lossoncz Sigismundo dicti condam Stephani Lewkes, ac Johanni praefati condam Michaelis de dicta Balog filiis, nec­non condam Martino et Stephano filiis similiter praenotati olim Stephani Lewkes supradictis, atque condam Georgio, Nicolao et Simoni filiis praefati olim Michaelis de antedicta Balog vigore aliarum literarum nostrarum impignoratitiarum et obligatoriarum superinde confectarum titulo pignoris posita fuisset et locata plenariam solutionem atque omnimodam satisfactionem fecisset et impendisset, ob hoc iidem Sigismundus ac Johannes et Nico­laus de praedicta Balog, ut praefertur, personali astantia ipsorum oneribusque quorum supra, in se assumptis, praefatus vero Sigismundus in persona praedicti Nicolai filii iamfati condam Martini virtute procuratoria praenarrata annotatum dominum Sigismundum de Lossoncz de et super huiusmodi plenaria solutione atque omnimoda satisfactione praescriptorum ducento­rum et quinquaginta florenorum auri quietum commisissent et absolutum, dictamque possessionem Naghfalw appellatam simul cum praetactis literis nostris impignoratitiis manibus antefati domini Sigismundi de Lossoncz remisissent ac resignassent et dedissent literas etiam statutorias, si quas pro ipsorum parte superinde emanatas haberent, relinquissent et commisissent vacuas, cassas et frivolas viribusque carituras et exhibentibus eandem 1) nocituras, immo commiserunt superinde quittos ac per omnia satisfactos et absolutos, necnon remiserunt ac resigna­verunt et dederunt, relinqueruntque coram nobis, harum nostra­rum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum feria quinta

Next

/
Thumbnails
Contents