Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1503. XII. 14. 392 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA proxima post festum beatae Luciae virginis et martyris anno Domini millesimo quingentesimo tertio. Papiron, nyílt alakban, hátára nyomott pecséttel. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. (V.) CCCXVI. 1503 deczember 16. Szentmárton. Losonczi Zsigmond budai prépost orvosának, De Monté Miklósnak, arra az időre, a míg szolgálatában áll, Bezdéd nevű szabolcsmegyei birtokát átengedi. Nos Sigismundus de Lossoncz praepositus ecclesiae Budensis memoriae commendamus per praesentes, quod nos honéra r) et quaelibet gravamina magnifici domini Alberti de eadem Lossoncz fratris nostri natu minoris uterini super nos assumentes, considerantes et attendentes magna, multa et eximia servitia egregii magistri Nicolai de Monté phisicae artis periti doctoris, quibus idem iam a multis temporibus non parcendo rebus et personae suae vei immortali discrimine, tum suae artis officio tum aliter quocumque sibi licito modo locis et temporibus opportunis nobis studuit gratus esse nititurque et in posterum. Ne igitur de multimodis eiusdem servitiis ingratitudinis vitio videretur penitus esse obnoxii, ut quam ipsum ad ulteriora obsecundanda T) magis incitaremus, possessionem nostram Bezdeed vocatam in comitatu de Sabolcz existentem et habitam, cum cunctis suis utilitatibus et proventibus, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, foenilibus, vallibus, montibus, vineis, promontoriis, silvis, nemoribus, spinetis, rubetis, fluminibus, aquis, piscinis, piscaturis, lacubus et stagnis, molendinis ac locis molendinorum, necnon generaliter cum omnibus utilitatibus commodis et emolumentis ad eandem possessionem de iure et abantiquo pertinentiDus et pertinere debentibus quovis nominis vocabulo vocitatis exceptis solummodo censis comitatuum si qui interim contingerint quos nobis exigendos reservamus vita ipsius superstite duximus condonandam imo damus, donamus et conferimus