Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
runt. Cum tamen praefati laici nostri ipsam piscinam construxerunt in anno domini millesimo septuagesimo quinto prior quidem in eodem claustro Pokahaza commorans unam silvam nostram mediante iuramento deiuravit, quae tamen ad claustrum antefatum non detinebat. Item anno domini millesimo nonagesimo secundo z) saepedicti fratres unum hominem interfecerunt, reliquum vero ad humerum sagittarunt, fratres vero dicti hominis interempti super haeremitas irruentes ac eosdem in claustro decremari conantes, ut nullus illorum de claustro exire audens, homagium dicti solventes hominis et propter nephas praedictum de claustro saepedicto exeuntes, omnia bona claustri secum deportantas nec campamrelinquentes unum mille florenum cum medio valore existentem et claustrum virginis gloriosae desolatum mittentes. Quare nos eosdem haeremitas literis reverendissimi domini domini Ladislai Geréb dei gratia episcopi ecclesiae Albensis Transsilvanae bis ammonuius et anno domini, cuius iam secunda instat revolutio pro festő penthecosten prope civitatem Budensem videlicet ad claustrum quod ad sanctum Paulum vocatur, ubi beatus Paulus primus haeremita quiescit, in congregatione dictorum fratrum haeremitarum, ubi personaliter fuimus constituti, totum conventum orabamus, causa dei omnipotentis et virginis intemeratae, ut claustrum desolatum intrarent et centum florenis eisdem subvenire promittebamus, qui ad intrandum claustrum saepedictum omnino recusantes. Nos quoque claustrum gloriosae virginis non deterius desolari, ac iumentis refrigerium parari volentes, ut tam vetus domus virginis intactae videlicet centum sexaginta sex annorum edificata fuerit tam temerarie desoletur, etiam memorantes parentes nostros, qui in eadem requiescunt et multa dictorum fratrum et aliorum quamplurimorum hominum corpora iacent, quorum nonnullorum animae procul dubio cum Christo triumphant, ea de causa nos, ut veri patroni antefati claustri dedimus, donavimus et damus praedictum claustrum perpetuo et irrevocabiliter possidendum fratribus minorum fratrum beati Francisci confes1475. 1492. 1494. V. 18. J) Kimaradt a quadringentesimo. 3) így!