Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1496. II. 19. 330 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA soris. Quare oramus sanctissimum paternitatem vestram, ut sanctitas vestra eisdem fratribus claustrum supradictum donare, eosdem in eodem confirmare dignetur. Dátum in possessione Pokaffolua in partibus Transsilvanis, feria sexta ante dominicam Invocavit, anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto. Egy ív papir első oldalára írva ; alján zöld viaszba nyomolt gyűrűpecsét nyomával. Bánffy-levéltár, Kolozsvárott. (V.) CCLXVIII. 1496 február 29. Pozsony. II, Ulászló király Zuhodoli Pál fia Mátét és fiait a nyitravármegyei Kisujlak birtokában megerősíti. Nos Wladislaus, Dei gratia rex Hungáriáé et Bohemiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum nobilium Mathei, filii condam Pauli de Zwhodol, ac Laurentii et Clementis, fratrum suorum carnalium, exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam binae literae utraeque in pergameno privilegialiter confectae, quarum primis, puta conventus ecclesiae de Saag fassionalibus magnificus condam Michael Orzag de Gwth, tunc regni Hungáriáé palatínus, ac egregii condam Ladislaus, filius eiusdem, necnon altér Ladislaus, filius magnifici condam Alberti de Lossoncz, totalem possessionem ipsorum Kyswylak vocatam, in comitatu Nittriensi habitam, simulcum cunctis earundem x) utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, memorato Matheo ac Laurentio et Clementi, filiis condam Pauli, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, modo et ordine ac conditionibus clausulisque et articulis, in tenore earundem literarum contentis, dedisse, donasse et contulisse, alteris vero, videlicet capituli ecclesiae Nittriensis, iidem Matheus ac Laurentius et Clemens sese in dominium praetactae possessionis Kys-