Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

debere declarare, quasdam literas eiusdem Georgii filii quondam Báni de Lossoncz fassionales impignoratitias sub proprio eius­dem sigillo patenter editas dictae personali nostrae praesentiae exhibere curavit, hunc tenorem continentes: Nos Georgius [következik Losonczi Bánffy György 1483 június 21-én kelt zálog­levele7 lásd a CXCVIL sz. alatt.] Quibus exhibitis idem procu­rator dicti actoris eidem ex parte memorati in causam attracti per nos in praemissis iuris aequitatem iustitiaeque complemen­tum supplicavit elargiri. Verum quia praefati noster et dicti con­ventus [ecclesiae] de Zenth-Jog homines die in praetacto ad faciem praefatae possessionis Walko consequenterque praeseriptae por­tionis possessionariae dicti Georgii in eadem habitae accessisse, eandemque [portionem possessionariam convocatis] vicinis et commetaneis dictae possessionis praefato Michaeli actori prae­misso pignoris titulo statui voluissent, huiusmodi statutioni nemo altér praeterquam praenominatus Stephanus Ze[nth dictus nomine dicti Sigis]mundi in causam attracti contradixisse, proptereaque idem Sigismundus in causam attractus, ad praeseriptas octavas festi beati Georgii martyris evocatus extitisse, praemissa tandem prorogatione ad praeseriptas praesentes octavas dicti festi beati Michaelis archangeli ad reddendam rationem praemissae ipsius contradictionis, inhibitionis, dictae personalis nostrae prae­sentiae, veluti iudicis sui ordinarii, in praesentiam venire vei mittere non curasse, sed se praemisso iudiciorum onere aggravari . permisisse ex praemissis reperiebatur manifeste, consvetudinaria vero lege regni ab antiquo observari solita requirente universae et quaelibet causae in facto iurium possessionariorum impigno­ratitiorum per quempiam regnicolarum nostrorum motae, dum­modo per actorem exhibitione literarum impignoratitiarum legi­time comprobari valent et possunt in uno tantum termino iuridico decidi finirique atque terminari solent et debent, pro eo rationibus et causis in eisdem dicta portio possessionaria praefati Georgii, filii Bani de Lossoncz, simul cum praeseriptis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet praefato Michaeli actori praemisso titulo pignoris adiudicari, ac per nostrum et vestrum homines contra­dictione praelibati Sigismundi in causam attracti non obstante, statui debere agnoscebantur. Ideo fidelitati vestrae harum serie V. 1. X. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents