Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
CXIX. 1471 február 26. Nagyfalu. Losonczi Bánfi István fiai László, György, András és Mihály családi ügyeik intézésére maguk közt szabályokat állapítanak meg. Nos Ladislaus, Georgius, Andreas et Michaél filii quondam Stephani filii bani de Losoncz memoriae commendamus quibus expedit universis, quod quamquam a certis temporibus inter nos libera et spontanea voluntate in omnibus rebus nostris mobilibus et immobilibus, possessionibus familiaribus atque iobbagionibus aequalis, beneplacens et perfecta fűit et est divisio atque sequestratio, tamen nunc, mutua deliberatione praehabita, melioribus respectibus pro communi utilitate nostra fraternali zelo atque amore quo iungimur et tenemur iungi in certis rebus et factis animo iungendi et uniendi nos vicissim tale decrevimus et statuimus inter nos fraternale vinculum, ut in cunctis rebus infrascribendis una sit in nobis voluntas, ut in familia atque expensis, amicis et inimicis, prosperis et adversis simus unanimes et unius fortunae; sic et taliter, ut a modo deinceps una sit in nobis voluntas fraternalis et nullus nostram praesummat aliquid innovare, sine voluntate alterorum nostrum, aut requisitione, si omnes praesentes esse potuerimus et requiri, si vero aliqui nostrum absentes fuerint, requirantur illi, qui sunt praesentes, vei requiratur ille, qui est praesens, aut omnibus nobis absentibus hic, vei in partibus reconveniantur et requirantur familiares nostri in officiolatu nostro constituti, quorum consilio et deliberatione pro communi utilitare nostra aut sua propria licita et honesta quicquam innovatum seu factum fuerit, pro re necessaria ratum et gratum habebimus et volumus' habere. Si vero quispiam nostrum sine aliquali nostra et nostrum requisitione et consilio proprio, motu quicquam egerit, extra nostras voluntates, aut per suos attentaverit, in sortem sui succedat, nec teneamur eundem in talibus fovere. Item in familia sumus uniti sic, ut in omnibus licitis et honestis familiares nostri sint nobis communes et teneatur familiaris unicuique nostrum tamquam proprio domino et si fuerit ubi nos personaliter aut altér nostrum esse non