Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1446. VI. 22. Alberto, capiti quoque, necnon castris, civitatibus, oppidis, villis et omnibus iuribus possessionariis, singulisque rebus et bonis suis super nece praefati quondam Ladislai, necnon super omni­bus actibus potentiariis ac iniuriis, huius occasione per eundem Albertum ipsis dominae et filiis suis irrogatis, gratiam et miseri­cordiam duximus faciendam speciales, imo facimus praesentium per vigorem. Ita tamen ut ipse Albertus praefatis dominae et filiis suis super homagio dicti quondam Ladislai, necnon super omnibus praemissis actibus potentiariis et iniuriis a die datarum praesentium infra spatium unius anni coram testimonio con­ventus ecclesiae de Lelez effectualiter satisfaciat, aut componat cum eisdem, seque de cetero ab huiusmodi nefandi sceleris perpetratione studeat immuné conservare, alioquin praesens nostra gratia sibi minimé suffragetur. Quocirca vos magnificos dominos palatinum, iudicem curiae regiae, vestrosque in iudicatu vicesgerentes, item comites parochiales singulorum comitatuum, in quibus possessiones et bona praefatus Albertus de Losoncz habere dinoscitur, cunctos etiam iudices et iustitiarios huius regni, praesentium notitiam habituros, harum serie requirimus et nihilominus vobis et cuilibet vestrum seriose committimus et mandamus, quatenus a modo in antea praefatum Albertum de Losoncz ratione et praetextu praemissorum necis antefati quondam Ladislai, necnon actuum potentiariorum dictis dominae et filiis suis per eundem factae et illatorum ad cuiusvis instan­tiam iudicare et contra praemissam nostrae gratiae sibi factae formám tam in persona, quam rebus et bonis suis quibuslibet impedire, molestare seu dampniflcare nullatenus praesummatis, nec sitis ausi modo aliquali. Aliud facere non ausuri. Praesen­tibus perlectis semper exhibenti restitutis. Dátum in Pesth feria quarta proxima ante festum nativitatis beati Johannis baptistae anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto. Hártyán, az előlap aljára nyomott papirfelzetű pecséttel. Gr. Erdődy­levéltár Galgóczon, lad. 28. fasc. 14. no. 5.

Next

/
Thumbnails
Contents