Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
CCCCLI. 1441 október 2. Nagyfalu. Losonczi Bán fia István bonczhidai tisztjének, Nagy Gáspárnak egy jobbágytelket adományoz. Nos Stephanus filius quondam Bani de Losoncz memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod, quia nos considerantes fidelia servitia et fidelium servitiorum actus dilecti nostri Gaspar Magni officialis nostri de Bonczhyda, qua idem cum sincera fidei constantia sollicitudineque indefessa mediantibus nobis et nostrae domui sese ipsum gratum reddidit et acceptum. quoddam fundum Anthonii Wamos dicti de Bonczhyda praedicta a parte septentrionali adiacens, inter fundos Michael Nyakathlan ac Benedicti situatum ipsi Gaspar cum terris arabilibus cultis et incultis, pratis, fenetis atque nemoribus ac cunctis et quibuslibet utilitatibus et proventibus ipsum fundum concernentibus et ad eundem spectantibus dedimus et donavimus, imo damus et donamus usque suam vitám iure perpetuo et irrevocabili possidendum, tenendum pariter et habendum, tali modo vinculoque conditionis interserto, quod si idem Gaspar temporum in processu ipsum fundum venditionis, perpetuationis atque pignori obligationis titulo alicui sin aliquibus extraneis, signanter autem et praesertim nobilibus vendere, perpetuare atque pignori obligare vellet, extunc aliis quibusvis extraneis ipsum praenarratum fundum vendere, perpetuare atque pignori obligare non valeat neque possit, nisi nobis an nostris heredibus atque heredum successoribus sin nostris propriis iobagionibus in Bonczhyda constitutis, qui nobis de proventibus dicti fundi censum et datiam dare debeant. In cuius rei testimonium praesentes nostras literas duximus concedendas. Dátum in Naghfalw feria secunda proxima post festum beati Michaelis archangeli anno domini millesimo quadringentesimo primo. A szöveg alatt: Commissio propria domini. Külsején a XVI. század elejéről való írással: Ez arrul ualo hog nag Gasparnak Losoncy Banfy Istuan adot volt eg haz 1441. X . 2.