Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
1417. IX. 7. 554 TOMAJ NEMZETSÉGBELI LOSONCZI BÁNFFY CSALÁD OKLEVÉLTÁRA prouti haec et alia in eisdem aliis literis nostris regalibus et reginalibus literis clarius continentur, nihilominus tamen vos huiusmodi nostris et ipsius reginalis maiestatis literis et mandatis in eisdem contentis in nullo animadvertentes, praedictas terras arabiles praelibatis domino episcopo et fratribus suis remittere et resignare recusassetis et recusaretis de praesenti; de quo vobis, rebus stantibus, ut praemissum est, non modicum aegre ferentes cogimur admodum imputare, potissimum cum praefatus Ladislaus pro huiusmodi captivitate, quam non sine corporis sui laesione et cordis amaritudine proh dolor, iam multis diebus amare sustinet, pro nostri honoris exaltatione et praedicti regni nostri Hungáriáé tuitione potius commodum quam dispendium utique mereatur reportare ; ne igitur afflictis afflictio addatur et anima, quae amaritudinibus plena est, gravius impugnetur, fidelitati vestrae nunc vice reciproca firmiori regio mandamus sub edicto, aliud habere nolentes, quatenus habitis praesentibus, ulteriori et latiori nostro mandato superinde nullatenus exspectato, praescriptas terras arabiles per vos ut praefatur occupatas, simul cum omnibus utilitatibus et pertinentiis ipsarum supra memoratis domino episcopo et fratribus suis aut hominibus eorum pro eis remittere et resignare, manusque vestras et vestrorum quorumlibet de eisdem penitus excipere et removere debeatis, praesente testimonio honorabilis capituli ecclesiae Waradiensis, quod per ipsum capitulum ad id serie praesentium transmitti demandamus, agentes in his, ne querelas praefatorum domini episcopi et fratrum suorum contra vos nobis peramplius superinde contingat replicare, seriem siquidem omnium et singulorum praemissorum, ut fuerit expediens, in literis memorati capituli nostrae fideliter rescribi edicimus maiestati. Praesentibus perlectis exhibenti iugiter restitutis. Dátum Constantiae in vigilia festi nativitatis beatae Mariae virginis anno domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, regnorum nostrorum anno Hungáriáé etc. xxxi 0. Romanorum vero septimo. Átírva a váradi káptalannak ezen ügyben Zsigmond királyhoz intézett, nyílt alakban kiállított 1418 január 5-ikén kelt felterjesztésében. (Lásd a CCCLXXXVI. szám alatt.)