Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

CCCLXXXIV. 1417 szeptember 9. Lelesz. A leleszi konvent Zsigmond királynak jelenti, hogy parancsára Losonczi Dénest Imregi András és Miklós ellen megidézte. Excellentissimo domino ipsorum domino Sigismundo dei gratia Romanorum regi semper augusto ac Hungáriáé et Bohe­miae regi Nicolaus praepositus et conventus ecclesiae sanctae crucis de Lelez orationes in domino pro ipsius vita atque salute. Literas vestrae serenitatis nobis directas honore quo decuit recepimus in haec verba: Sigismundus etc. (Következik Zsigmond király 1417 július 17-ikén kelt parancsa; lásd a CCCLXXXIL szám alatt.) Nos igitur mandatis vestrae excellentiae obedire cupientes. ut tenemur, una cum praefato Luca de Baar homine vestrae serenitatis unum ex nobis, videlicet fratrem Damianum presby­terum ad praemissa peragenda pro testimonio transmisimus, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in comitatu Zemplyniensi pariter procedendo, a quibus decuisset et licuisset palam et latenter, habita diligenti inquisi­tione, talem de praemissis scivissent et comperissent veritatem, quod praemissa suo modo facta fuissent et perpetrata, prout tenor literarum vestrarum contineret praescriptarum; habitaque inquisitione feria tertia proxima ante festum nativitatis beatae Mariae virginis proxime praeteritum praefatum magistrum Dyo­nisium de Losonch in possessione sua Vylak vocata contra annotatos Andreám et Nicolaum de Imbregh ad octavas festi beati Mychaelis archangeli nunc venturas vestrae sublimitatis in praesentiam evocassent, rationem de praemissis redditurum, litis pendentia, si qua foret inter ipsos, non obstante. Dátum sexto die diei- evocationis antedictae anno domini praenotato. (1417.) „ t . X. 6. (1417.) IX. 9 Papiron, zárópecsétje letöredezett. Féregrágta s ezért helyenként csonka. Bánffy-levéltár Kolozsvárott.

Next

/
Thumbnails
Contents