Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

filiorum, de propinquis suis heres sibi instituere possit et pariter successores beneficio principali. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod cum nos praelatorum et baronum et potiorum regni nostri procerum communicato consilio et sana deliberatione exinde subsecuta id statuentes decrevimus et ubique in regno nostro faceremus publice proclamari, ut universae literae quondam excellentissimi principis domini Ludo­vici regis Hungáriáé, soceri et praedecessoris nostri charissimi, sub ipsius secreto sigillo tantummodo et serenissimarum prin­cipum dominarum Elizabet et Mariae reginarum, matris et conthoralis nostrarum charissimarum felicium recordationum, necnon nostrae, sub earum atque nostris tam maioribus, quam minoribus sigillis super factis quibusvis et praesertim posses­sionariis pro quibuscunque personis dignitate quavis et conditione fungentibus, ecclesiasticis et saecularibus datae et assignatae pro tollendo omni dubio, removendo scandalo et ad evitanda multa atque varia, quae propter sigillorum ipsarum reginarum atque nostrorum deperditionem ac nostri maioris videlicet duplicis, ex causis et rationibus legitimis confractorum, in multorum iuribus et praesertim possessionariis dampna gravia et periculosa detrimenta hactenus evenire potuerunt, a festő beati Georgii martyris iam proxime praeterito usque festum eiusdem primitus affuturum, sub poena revocationis, annullationis et cassationis huiusmodi literarum non productarum per nos videndae, examinandae et si opus fuerit. sub praesenti nostro minori sigillo denuo praeparato confirmandae, approbandae et ratificandae nostrae claritatis exhiberi deberent conspectui et praesentari, tandem fideles nostri Georgius et Ladislaus, filii quondam Dionisii bani filii Thomae de Lossoncz ex nobili domina Anna vocata, filia quondam Joannis filii Thomae de Gewnew procreati, ipsorum ac nobilis dominae Appolloniae vocatae, filiae scilicet eiusdem quondam Johannis filii Thomae, consortis utputa viri magnifici Pauli Bisseni de Ezdege, pridem regni nostri Sclavoniae bani in personis, nostrae celsitudinis venientes in conspectum, exhibuerunt nobis quasdam literas privilegiales ipsius quondam dominae Mariae reginae conthoralis nostrae charissimae, tenores et continentias quarundam literarum IV. 24.

Next

/
Thumbnails
Contents