Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
et Ladislaus deliberationem ipsius causae ad curiam regiam per nos transmitti postularant, ideo, licet inter partes iudicium aequitatis super praemissis facere valueramus atque volueramus, tamen [ut] iudicio nostro per quempiam temporis in processu non possit derogari, discussionem eiusdem causae ad octavas festi Epiphaniarum domini tunc proxime venturas ad curiam regiam duxeramus prorogandam eo modo, ut super obiectionibus partium una cum baronibus regni deliberaremus, quid fieri deberet ordine iuris observato. Demum ipsis octavis festi Epiphaniarum domini occurrentibus, nobisque una cum baronibus regni, in curia regia iudiciario pro tribunali sedentibus, eodem magistro Dionisio filio quondam Stephani bani, pro se personaliter, pro ipso autem Ladislao filio Desew Paulo filio Petri cum procuratoriis literis nostris ab una, item praescripto magistro Thoma filio Thomae pro se similiter personaliter, pro ipso magistro Stephano Batow famulo suo cum procuratoriis literis conventus de Lelez parte ex altéra coram nobis comparentibus et super praemissis medelam iustitiae ipsis dari postulantibus, quia nobis et baronibus regni absque recaptivatione praedicti castri et possessionum supra nominatarum in facto ipsius possessionariae divisionis ipsi magistri Stephanus et Thomas filii Thomae adversus eosdem magistros Dionisium et Ladislaum fratres ipsorum patrueles perhemptorie respondere debere videbantur, idcirco perceptis praemissis partes praedictae praemissam causam per modum fiendae pacis per nos ad ulteriorem terminum prorogari postularant. Unde nos finálém determinationem eiusdem causae simili modo in curia regia fiendam ad octavas festi Pentecostes tunc proxime venturas ipsis partibus volentibus et petentibus duxeramus perhemptorie prorogandam. Denique ipsis octavis advenientibus praedictus magister Dionisius pro se personaliter, pro eodem autem magistro Ladislao filio Desew Stephanus dictus Chupur cum procuratoriis literis conventus de Lelez coram nobis comparendo, idem magister Dionisius sibi et praedictus Stephanus dictus Chupur eidem magistro Ladislao ex parte praedictorum magistrorum Thomae et Stephani filiorum Thomae de Regun super praemissis (1364.) I. 13. (1364.) V. 19.