Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

Nos Dionisius woyvoda Transsilvanus et comes de Zonuk memoriae commendamus, quod in congratione nostra generáli universis nobilibus Syculis, Saxonibus ac aliis cuiusvis status, conditionis et praeheminentiae hominibus, in partibus Transsil­vanis [existentibus], feria quarta proxima ante festum beati Martini confessoris in anno domini M m o ccc m o lx-mo tertio prae­terita T) Tordae celebrata, magistri Dionisius filius Stephani quondam bani et Ladislaus filius Desew de Lusunch de medio aliorum causidicorum exsurgendo, contra magistros Stephanum et Thomam, filios Thomae, filii Dionisii de Regun propositi fuerant eo modo, quod ipsi de [castro Mentew] vocato et pos­sessionibus Warallya, item Wyfalu in capite Kuesd, Zenthmyhal­telke, Wruzmezew iuxta fluvium Zomus, Burligeth et Danpataka vocatis ac de tributo in Lapus exigi consueto, apud manus eorundem magistrorum Thomae et Stephani habitis, divisionem ipsis congruentem ab eisdem fratribus ipsorum patruelibus habere vellent [iustitia mediante. Quibus] auditis et perceptis Jacobus de Kucheth pro ipso magistro Stephano ac Nicolaus dictus Lyd pro eodem magistro Thoma, ambo cum procuratoriis literis conventus de Lelez exsurgendo responderant eo modo, quod si ipsi magistri Dionisius et Ladislaus legitime venirent, tale castrum et tales possessiorc^ nomine iuris ipsorum recapere possent [de quo castro et ex quibus] possessionibus divisionem eisdem dare prompti essent et parati. Perceptis itaque praemissis iidem magistri Dionisius et Ladislaus allegarant eo modo, quod praedictum castrum Menteu *) nuncupatum et possessiones prae­dictas ipsos capere non oporteret, quia apud manus fratrum suorum patruelium existerent, sed ipsi magistri Stephanus et Thomas [et per consequens procuratores eo]rum praenominati in facto ipsius divisionis plenarie deberent respondere. Unde quia universi nobiles dictae partis Transsilvanae ipsi congrega­tioni nostrae adhaerentes unanimiter hoc idem affirmarant, quod prae[dictum] castrum et possessiones supradictas, de quo et ex quibus divisionem ipsi magistri Dionisius et Ladislaus acquirerent, ipsos recapere oporteret [ipsique magistri] Dionisius 1363. XI. 8.

Next

/
Thumbnails
Contents