Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

CXXII. 1347 május 12. Buda. Lajos király a váradi káptalannak megparancsolja, hogy a Ferencz pankotai és desznői várnagy és Dénes fia Ábrahám közt Jenő, Gerla és Mártontelke határai miatt támadt súrlódások megszüntetésére a nevezett birtokokban határ­járást tartson s egyben a szentléleki egyház ingatlanainak határait is álla­pítsa meg. Lodovicus dei gratia rex Hungáriáé fidelibus suis discretis viris capitulo ecclesiae Waradyensis salutem et gratiam. Nove­ritis, quod altercatio inter Franciscum castellanum de Pankata et de Desnye ab una parte et Abraam filium Dyonisii ex altéra super metis possessionum Jeneu, Gerla et Mortunteluke vocata­runi coram nobis fűit prolata et diutius ventilata, dixerunt tamen inter caetera, ut inter ipsas possessiones Jeneu et Gerla esset possessio etiam Sancti Spiritus. 1) Nos igitur volentes istam alter­cationem sedare et omnino sopiri, fidelitati vestrae firmiter et districte praecipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, coram quo Nicolaus pleba­nus de Sumugy capellanus noster et Thomas dictus Tyúk iuvenis aulae nostrae, homines nostri ad hoc transmissi, acce­dant ad facies dictarum possessionum, convocatisque vicinis et commetaneis earundem, separent ipsam possessionem ecclesiae Sancti Spiritus tam a possessione Jeneu, quam a possessione Gerla praedictis erectione novarum metarum et demum in illo loco, ubi possessio ipsius castri Jeneu possessioni ipsius Abraam et fratrum suorum Mortunteluke vocatae vicinatur et commeta­tur, similiter metas erigant et erectione metarum easdem ab invicem distinguant, deum et eius iustitiam prae oculis habendo et inmitando. 2) Et post haec cursus ipsarum metarum, quas erigunt, cum serie totius facti nostrae maiestati fideliter rescribatis. z) Szentlélek másként Dienesmonostora Zaránd vármegyében. A jelen oklevélbe foglaltak előzményeire vonatkozólag lásd a Zichy okmánytárt, II. köt. 132. lap. 2) így!

Next

/
Thumbnails
Contents