Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

1336.) m possessionis Kampnath astando, 1) non exsutis calceamentis, nec. terram in manus recipiendo, sed simpliciter secundum continen­tiam praescriptarum literarum nostrarum coram ipsis homine regio et testimonio dicti capituli ac multis aliis nobilibus, tam vicinis, quam commetaneis eiusdem possessionis litigiosae, specia­literque praesente magistro Jacobo filio Dousae quondam palatini, deposuisset sacramentum super eo, quod memorata possessio Kampnyath sua possessio esset hereditaria et fuisset, ac Jacobus filius Prebarth eandem absque suo scitu vendidisset. Et licet dictus magister Jacobus filius Dousae, cum Paulo et Dousa fratribus suis ipso iuramento deposito, praeallegatam possessio­nem litigiosam a Ladislao dicto Bok et Thoma filio eiusdem Ladislai undique liberando, in ius hereditarium, in proprietatem eiusdem magisri Stephani filii Dyonisii perpetuo possidendam iuxta seriem praelibatarum literarum nostrarum statuere debuis­sent, tamen dicti filii Dousae id coram ipsis facere non curassent. Et quia iuxta formám earundem literarum nostrarum praefati Jacobus, Paulus et Dousa filii Dousae post depositionem ipsius iuramenti eandem possessionem Kampnyath a Ladislao dicto Bok et Thoma filio eiusdem liberando, eidem magistro Stephano filio Dyonisii perpetua stabilitate statuere debentes, non statue­rant, ut ex serie literarum dicti capituli reperiebatur, Johannes vero literátus, procurator dictorum filiorum Dousae, eosdem vigore literarum procuratoriarum praedicti conventus sancti Stephani protomartyris ad restatutionem eiusdem ipsi, magistro Stephano modo praemisso faciendam, obligabat, ideo pro negli­gentia restatutionis dictae possessionis eosdem filios Dousae in iudicio regali in termino reportationis seriei infrascriptae contra ipsum magistrum Stephanum persolvendo aggravari decernentes commiseramus, quod praedicti Jacobus, Paulus et Dousa filii Dousae praesentibus Symone filio Andreae homine regiae maiestatis et testimonio saepedicti capituli ecclesiae Agriensis secundo die festi purificationis beatae virginis tunc venturo, ad faciem memoratae possessionis Kampnyath, vicinorum i) V. ö. az egri káptalan 1336 évi október 31-ikén kelt oklevelével. (LXXXVI. sz.)

Next

/
Thumbnails
Contents