Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

et commetaneorum suorum universorum ac praedictorum Ladislai dicti Bok et Thomae filii eiusdem legitima convocatione facta, acce­deret et eam per veteres et antiquas metas reambulando et ubi ne­cesse foret,novas iuxta veteres metas erigendo ac a praelibatisLadis­lao dicto Bok et Thoma filio eiusdem penitus et per omnia liberando, statueret praelibato magistro Stephano filio Dyonisii absque praeiudicio iuris alieni perpetuo possidendam et post haec seriem ipsius statutionis cum cursibus'metarum in octavis diei cinerum partes in literis praenominati capituli Agriensis nobis reportarent. Ipsis octavis diei cinerum occurrentibus praenominatus magister Stephanus filius Dyonisii ad nostram accedens prae­sentiam, literas dicti capituli nobis demonstravit, in quibus reperi­mus, quod praedicti Symon filius Andreae homo domini regis et magister Martinus cantor testimonium dictae ecclesiae Agri­ensis secundo die festi purificationis beatae virginis ad faciem possessionis Kampnyath memoratae accedendo, eandem vici­norum et commetaneorum suorum universorum legitimis con­vocationibus factis, eisdemque praesentibus, per suas veras metas et antiquas reambulassent, reambulatamque comes Ste­phanus serviens et legitimus procurator Jacobi, Pauli et Dousa filiorum Dousae quondam palatini, eandem a Ladislao dicto Bok et Thoma filio eiusdem penitus et per omnia, ut tene­bantur, liberando, in persona eorundem filiorum Dousae pala­tini, vigore literarum procuratoriarum praepositi et conventus sancti Stephani protomartyris de promontorio Varadiensi super eodem negotio confectarum, statuisset praefato magistro Stephano filio Dyonisii sine praeiudicio iuris alieni perpetuo possidendam. Dixissent etiam praefati homo domini regis et testimonium dicti capituli Agriensis eidem capitulo, quod pro dictis Ladislao Bok et Thoma filio eiusdem similiter idem Ste­phanus cum suíficientibus literis procuratoriis astitisset in facie possessionis praenotatae, verum quia praefati filii Dousae ad hoc, ut si ipse magister Stephanus filius Dyonisii quintodecimo se nobilibus, quorum duo ex generationibus suis interesse deberent, in eo, ut praemissa possessio Kampnyath sua sit heredi­taria et per Jacobum filium Prebarth absque suo scitu vendita existat praestare posset sacramentum, eandem ab eisdem La­(1336.) II. 21. (1336.) II. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents