Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

possessionis Kampnyath taliter concordassent et coram nobis concordarunt, ut quia iidem magistri Jacobus et Paulus filii Dousae super ipsa possessione Kampnyath non aliqua efficacia instrumenta exhibere valuissent, ideo factum ipsius possessionis iuramento praelibati magistri Stephani filii Dyonisii eo modo commisissent diffiniendum, quod si praenominatus magister Ste­phanus filius Dyonisii quintodecimo se nobilibus, de quibus duo de generationibus eiusdem esse deberent, in praesentia Pauli de Chereukwz vei Nicolai filii Dominici de Zolok, altero absente hominis domini regis, in octavis Epiphaniae domini tunc venturis, praesente idoneo testimonio capituli ecclesiae Agriensis, quod ad id transmitti per eundem amicabiliter postularamus, in facie ipsius possessionis Kampnyath vocatae astando, non exutis calceamentis aut terram in manus recipiendo, sed simpliciter super eo, ut ipsa possessio Kampnyath sua sit hereditaria et Jacobus filius Prebarth eandem absque scitu suo vendiderit, sacramentum praestare praesumpmeret, extunc eandem pos­sessionem in ius hereditarium et proprietatem eiusdem magistri Stephani filii Dyonisii ab ipsis Ladislao et Thoma undique liberando, perpetuo statuere tenerentur filii Dousae supradicti. Si vero iurare non posset, extunc eisdem Ladislao dicto Bok et Thomae filio suo remaneret similiter perpetuo possidenda possessio prae­notata, prout partes praedictae spontanea assumpserant volun­tate coram nobis. Et post haec seriem ipsius iuramenti partes in literis dicti capituli octavo die depositionis dicti iuramenti nobis assumpserant reportare. Ipso die reportationis seriei dicti iuramenti occurrente, Ladislaus de Bachka cum procuratoriis literis sufíicientibus pro eodem magistro Stephano filio Dyonisii ad nostram accedens praesentiam, exhibuit nobis literas dicti capituli Agriensis, in quibus vidimus contineri, quod praedictus magister Stephanus filius Dyonisii de Luchonch, praesente Paulo filio Petri de Chereukwzy, homine regio et magistro Martino cantore socio et concanonico ac testimonio dicti capituli Agrien­sis in dictis octavis Epiphaniae domini quintodecimo se nobilibus, videlicet cum suis coniuratoribus, de quibus duo, scilicet magister Petrus Thanyz de Thomey et comes Lorandus filius Sebastiani de Sancto Emerico de generationibus suis fuissent, in facie ipsius (1336.) I. 13. (1336.) I. 20. (1336.) I. 13.

Next

/
Thumbnails
Contents