Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
multiplica obsequia venerabilis patris Thymotei, miseracione Divina Episcopi Zagrabiensis, dilecti et fidelis nostri, quibus idem in Regni nostri negociis, et coram Nostre Maiestatis oculis absque aliquo offensionis scrupulo studuit multipliciter complacere, attendentes, volentesque ob hoc eidem digne remuneracionis beneficio respondere, licet respectu eius, quod ad presens sibi conferimus, pociora mereretur, in aliqualem tamen recompensacionem fidelium obsequiorum eiusdem Episcopi, de Baronum nostrorum consilio et assensu, contulimus sibi, et per eum Episcopatui Zagrabiensi, Comitatum de Guersente, cum collecta marturinarum et septem denariorum tenendum, habendum et possidendum perpetuo et inrevocabiliter, pacifice et quiete, in illa et eadem libertate, qua possessiones et dicti populi Episcopatus Zagrabiensis a temporibus sanctorum predecessorum nostrorum, illustrium Regum Vngarie gratulantur. Statuentes, quod nec Banus Sclauonie racione collecte marturinarum et septem denariorum ac zulusinarum, et similiter Magister Tauarnieorum nostrorum, racione eiusdem collecte septem denariorum de ipso Comitatu de Guersente proveniencium, predictum Episcopum et successores suos presumant vei debeant molestare. Et insuper universi populi in eodem Comitatu de Guersente existentes, nec Bani, nec Judicum suorum iudicio in quovis articulo debeant subiacere; cum ipsum Comitatum non ut honorem, sed in possessionem perpetuam Episcopatui Zagrabiensi contulerimus irrevocabiliter possidere. In cuius rei memóriám et perpetuam firmitatem presentes concessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Magistri Demetrii Prepositi Albensis, aule nostre Vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini MCCLXXVII., Regni autem nostri anno quinto. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 190. 1.)