Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
160. IV. László királynak Holges földet tárgyazó adománya Simon comes, Salamonnak fia számára. 1277. Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis presencium per tenorem : quod Comes Symun filius Salomonís ad nostram accedens presenciam a nobis instantissime supplicando postulauit, ut sibi quandam terram condicionariorum nostrorum Holges vocatam ex benignitate Regia conferre dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis non constabat, fidelibus nostris Capitulo Albensi dedimus in mandatis, ut unacum Petro filio Gregorij homiue nostro bominem ipsorum transmitterent, coram quo idem homo noster prefatam terram reambularet presentibus omnibus coinmeteneis, et si uacuam inueniret, et nostre collacioni pertinere, extunc statueret eidem Comiti Symuni, si non fieret contradictum. Qui quidem nobis rescripserunt in hec uerba : Excellentissimo domino sua Ladizlao stb. (következik a fehérvári káptalannak 1277-ki jelentése, mint alább 179. sz. alatt-) Nos igitur consideratis seruicijs et fídelitatibus prefati Comitis Symonis, que idem nobis et Corone Regie fideliter inpendit et deuote, prefatam terram memorato Comiti Syraoni iure perpetuo duximus conferendam. Et super hoc nostrum eidem priuilegium conferemus, cum presentes nobis fuerint reportate. Dátum in Segusd in octauis Beate Margarete virginis, anno Domini M°CC°LXX 0 septimo. (Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett ; a budai kii-, kamarai levéltárban.)