Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
•dicti Comites, Miroslaus Trazon, et Buchze, ciues Nonenses, adiuuctis sibi nonnullis iniquitatis filijs ad locum, quem dicti Conuentus et Prior babebant in predicta ciuitate Nonensi hostiliter accedentes, et in quosdam ex dictis fratribus manus iniicientes, Dei timore postposito, temere violentas, partém loci eiusdem diruere, et bona dictorum fratrum ibidem inuenta rapere et asportare neqniter presumpserunt, in dictorum Prioris et fratrum graue preiudicium, et scandalum plurimo rum. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus ; quatenus si de buiusmodi manuum iuiectione, et loci predicti dirutione legitime tibi constiterit, predictos sacrilegos tamdiu, appellatione remota, excommunicatos et publice enuncies, et facias ab omnibus arctius euitari, donec super iis satisfecerint competenter, et absolutionis sue beneficium assequantur ; eosdem quoque ; quod bona ipsa dictis Priori et fratribus restituant integre, ut tenentur, monitione premissa per censuram ecclesiasticam, appelatione remota, preuia ratione compellas. Testes autem, qui fuerint nominati, si se odio, gratia vei timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Dátum Viterbii idibus Oetobris anno Pontificatus nostri primo. (Farlati Dániel, Illyricum Sacrum V. köt. Velencze 1775. 80. 1.) 150. XXI. János pápa Salvivs trebignei püspököt neveziki raguzai érseknek. 1276. Johanues Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Salvio Arcbiepiseopo Kagusino salutem et Apostolicam benedictionem. In supreme specula dignitatis quamquam MONUM. HUNG. UI8T. DIPL. XXlf. 12