Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

108. Dtnes bánnak jelentése ugyanazon tárgyban IV. László király­hoz. 1274. Excellentissimo et benefactori suo Ladizlao Dei gracia illustri Regi Vngarie Dyonisius Banus tocius Sclauonie per­petue fidelitatis obsequiura indefessum. Literas Vestre Excel­lencie recepi debito cum honore, in quibus continebatur, quod cum dominus Bela, avus vester, et Stephanus, páter vester, illustres Reges Hungarie inelitarum recordacionum, quandam terram Castri nostri Zagrabiensis Tornaua voca­tam, prope Zágrábi am existentem, Magistro Gerardo, fideli fisico vestro, contulissent, et eciam vos contullissetis ; ego eandem cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis univer­sis ipsi Magistro Gerardo statuere et assignare deberem, et ipsum introductum in eandem auctoritate vestra firmiter conservare. Ego igitur vestris mandatis obedire desiderans fideliter et devote, ipsum Magistrum Gerardum per Comitem Bartholomeum, officialem meum de Pyhyna, in corporalem possessionem ipsius terre feci introduci. Qui demum meam adiens presenciam, asseruit : quod predictum Magistrum Gerardum in corporalem possessionem terre memorate intro­duxisset, presentibus commetaneis et vicinis, nullo contra­dictore penitus existente, ipsam terram in metis et terminis pvioribus eidem assignando. (Tkalcsics, Monum, hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 174. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents