Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
109. 1. Károly szicíliai király Sibenico és Spalato városokkal szövetkezik Almissa ellen. 1274. Istrumentum federis inter Carolum Regem Sicilie, communitatem Sibeniei et Spaleti de bello inferrendo terre Dalmasii, pactis infra notatis. In nomine Domini. Anno ab Incarnatione eius millesimo dueentesimo septuagesimo quarto, regnante domino nostro Carolo illustrissimo Rege Sicilie, Dueatus Apulie ac Principatus Capue, Alme Urbis Senatorie, Andegavie, Provincie ac Fordalguerre Comite ac Romaui Imperii per Sacram Romanam Ecclesiam in Tuscia Generáli Vicario, anno Regni eius decimo, die martis quarto mensis Septembris, tertie indictionis, apud locum Pensilos. Nos Bartbolomeus de Regio et Jacobus de Varduno, de Alba, Magne Regie Curie Judices, et Matheus Barabolus de Gaieta eiusdem Magne Curie actorum Nótárius, et suseripti testes ad boc specialiter vocati et rogati, presentis seripti publici serie declaramus : quod inter dietum dominum Regem ex parte una et Judicem Dobrenum et Judicem Heliam sindicos, actores et nuntios speciales Communitatis terre Sibeniei; et dominum "Wlcinam Sreze et dominum Privolaum Dabacbe sindicos. ambaxiatores et nuntios speciales Civitatis Spaleti, nomine ac pro parte universitatum ipsarum terrarum ex altéra, consentientes in nos expressim tanquam in suos Judices et Notarium quem scirent, scilicet dicti sindici se non esse iurisdictionis; omnia infra seripta pacta et conventiones, tractata concorditer et firmata fuerunt solemni stipulatione et omnis iuris solemnitate vallata. In primis de facienda una guerra per ipsum dominum Regem et Universitates predictas terre Dalmisii, et omnibus et singulis eiusdem terre, ac fauctoribus, coadiutoribus suis. Item quod aliqua ipsarum Universitatum non facient pacta, íinem, treguam seu guerram cum Dalmasibus seu fauctoribus suis sine con-