Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
Bele quarti anno Dominiee Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo scptimo, seeundo nouas Maii, Regni autem sui anno seeundo priuilegialiter exorta, sigillo eiusdem dupplici impendenti vallata, continens in se omnes prerogatiuas et libertates ipsis ciuibus Albensibus concessas; inter eetera in principio eedem littere exprimebant, quod eum priuilegium Sancti Stephani Regis, pariter et Legati tum Sedis Apostolice, hospitibus Albeosibus concessum infausto casu incendij fuisset conuersum in cinerem, ijdem ciues Albensis libertatis sue statum timentes tractu temporum in dubium reuocari seu aliquatenus aggrauari, eidem domino Bele Regi humiliter supplicassent, vt concessam ipsis a memorato Sanctissimo Rege libertatem ipse dominus Bela Rex suo dignaretur priuilegio communire. Idem igitur olim dominus Rex Bela ipsorum ciuium preces fauorabiliter admittendo; cuin esset notorium, et nullatenus veniret in dubium, ipsos priuilegiatos extitisse, et absque vlla interrupcione libertate in dictis litteris suis annotata vsos continuo fuisse, benigne concessisset quod petebant. Porro ipsorum ciuium Albensium libertás erat talis: quod in toto Regno suo, nec in aliqua porta coníinij tributum alicui soluere compellantur; preterea quieunque hospites ad eos transire, et cum eis conuersari voluerint, ea libertate qua ipsi fruuntur, similiter in perpetuum pociantur; quod si quis tributum ab ipsis violenter extorserit, iram Regie Maiestatis, et rerum suarum dispendium merito sustinebit stb. stb. stb. Quarum quidem litterarum exhicionibus factis stb. (Az Ítélet, hogy) prout ex tenore predictarum litterarum olim domini Bele Regis pro parte ciuium, hospitum et incolarum Ciuitatum Albensis, Budensis, Pesthiensis et Strigoniensis exhibitarum libertates ipsarum Ciuitatum declarancium dabatur intelligi, longe ante tempóra preseripti domini Geyclie Regis, temporibus scilicet antelati Sanctissimi Regis Stephani, prout idem Rex Bela litteris suis predictis mediantibus profitebatur, Ciuitates ipse consequenterque populi et hospites, ac ciues et incole earundem ab omni exaccione seu solueione tributaria exemptos fuisse et esse assertiue recitando, huiusmodi libertates et exempeiones ipsis Ciuitatibus et earum incolis stb. per predictum Sanctissimum primum Regem Hungarie datas et comessas, per ipsum domiuum Belam Regem stb.