Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
diuersis annis tantummodo renouatas extitisse, sicque prenominatus olim dominus Geysa Rex non tributum, cum ab ipsa solucione tributi a tempore Sancti Regis Stephani Ciuitates ipse sínt exempte, sed tantummodo censum Danubialem ; hoc est naulum in Sythwatew stb. ipsi Ecclesie Nitriensi conferre valnisse stb. (bebizonyíttatván) Rationibus igitur ex predictis ijdem ciues et hospites ac incole Ciuitatum Albensis, Budensis, Pesthiensis et Strigoniensis predictarum, ac eorundem heredes et posteritates vniuersi, sicut prefuerunt ab antiquo, sic nunc et in posterum successiuis semper temporibus, cum cunctis et vniuersis rebus eorum et personis, ab omni et qualicunqe solucione tributorum quorumcumque iu quibusuis locis intra ambitum huius Regni vbilibet habitorum, exempti et liberi esse, ad nullamque tributariam solucionem per quoscunque arctari et compelli debere, Nobis, ac Reuerendissimis et Reuerendis in Christo patribus, dominis Petro Archiepiscopo Collocensi, Thorne Electo et postulato Agriensis, Summo ac Secretario Cancellario Regie Maiestatis, Osvvaldo Zagrabiensis, Dominico Waradiensis, Ladislao Gereb Albensis Transiluane, Sigismundo Quinqueecclesiensis. Nicolao Waciensis, et Luce Chanadiensis Ecclesiarum Episcopis; item Magnificis dominis Comiti Petro Gereb de Wingart Judici Curie Regie, Bartliolomeo Dragffy de Beltliewk Wayuode Transiluano et Comiti Siculorurn, Ladislao de Losonch Thauarnicorum Regalium, Nicolao Banffy de Lyndwa Janitorum Regalium Magistris, Andree de Batbor , et Jose de Som Comiti Themesiensi ac Summo Capitaneo Parcium Inferiorum, Magistrisque Prothonotarijs, ac ceteris Regni Nobililibus Sedis Nostre Assessoribus perspicue cernebatur stb. sepedictos ciues, hospites et incolas Ciuitatum Budensis, Pesthiensis, Albensis et Strigoniensis, ac eorundem heredes et posteros vniuersos, cum cunctis singulisque ac vniuersis bonis et rebus cuiuscunque maneriei, sed et personis, ab omni tributaria solucione, in locis quorumcunque tributorum intra ambitum huius Regni vbiuis habitorum et exigi solitorum, tam in eundo quam in redeundo, exemptos et saluos, atque liberos et supportatos, nec non in huiusmodi eorum libertatibus et prerogatiuis in sempiternum permansuros foro decernentes pronunciauimus reliquimus et commisimus, iniino pro-