Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
non tenebat, deberent accedere coram nobis in persona, vei dicta testium, sicut eis piaceret, quos pars altéra ad probandum petita in libello introducere intendebat, secundum Juris ordinem obiecturi. Quod cum non per se, vei per responsalem aliquem in termino, et post terminum diutius expectati in Judicio comparuerint, testes super petitis recipi mandavimus et recepimus et examinavimus, aperuimus et publicavimus, solemniter justitia exigente. Testibus igitur diligenter examinatis cum ea diligentia et cautela, que sólet et debet in talibus adhiberi, et attestationibus solemniter publicatis, rationibus et allegationibus diligenter auditis; visis etiam litteris Papalibus, privilegiis ac instrumentis pluribus super boc iamdudum confectis, super premissis deliberatione diu babita diligenter, termino etiam bodie peremtorio constituto ad sententiam proferendam. Quia nobis manifeste constat tam per premissa, quam etiam forma publica et notoria deferente, Castrum et Ecclesiarn Sybinici a tempore, cuius non extat memória, fuisse ac fore de Diocese Traguriensi, subfuisse ac debere subesse Traguriensi Episcopo tamquam suo Diocesano; communicato consilio sapientum, dicinius et sentialiter in scriptis pronunciamus auctorite nobis tradita et concessa, partis adverse contumacia nou obstante, cuius absentia Dei repleatur presentia : Castrum et Ecclesiarn Sybinicensem fuisse ac esse debere de Diocesi seu territorio Traguriensis Ecclesie, sue tanquam matrici et capiti in omnibus iuribus episcopalibus, tam ad legem diocesanam, quam ad legem jurisdictionis spectantibus, scilicet obedientia, subiectione ac reverentia, institutione ac destitutione Arcbipresbyteri et aliorum clericorum de Sybinico, correctione, reformatione accensura ecclesiastica et sacramentorum omnium, que ab Episcopo sunt recipienda, collatione, venire ad Synodum, visitatione quoque annua, et quorumdam exactionum prestatione, que in Nativitate Domini et in Resurrectione Dominicaabantiquosolita sunt prestari, sicut in instrumento transactionis facte inter dictum Episcopum Tragurii ex una parte, et S. Arckipresbyterum et ceteros clericos Sybinici ex altéra plenius dicitur con tineri, et roborato auctoritate Capituli Spalatensis Ecclesie Metropolitane, et insuper auctoritate domini Pape dicta transactione etiam confirmata, legitime subiacere et rationabiliter