Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

responclere ad restitutionem tam prefatarum decimarum, que fuerunt et sunt dueente et quinquaginta libre, quam iurium omnium aliorum temporalium et incorporalium Traguriensi Episcopo et Ecclesie sue per dictos Arcbipresbyterum et Sybi­nicenses presbyteros et clericos ceteros subtractorum, seu etiam expensarum bac occasione in presente lite factarum, videlicet octingentarum librarum, de quibus judicialitexatione prebabita pars altéra fecit fidem in Judicio coram nobis, sepe dictos Arcbipresbyterum et presbyteros ac ceteros clericos de Sybinico suo sueque Ecclesie nomine Magistro Georgio sin­dico et procuratori Traguriensis Episcopi procuratorio nomi­ne, et ipsi Episcopo sueque Ecclesie nomine sententialiter et in perpetuum condemnantes. Et ut de cetero in futurum pre­stent omnia supradicta et singula dicto Episcopo Traguriensi et sue Ecclesie, supradictos S. Arcbipresbyterum, et presby­teros et ceteros clericos de Sybinico suo sueque Ecclesie no­mine nibilominus condemnamus de dictis ducentis et quinqua­ginta libris nomine decimarum, et octingentis libris nomine expensarum, ad solvendum unius mensis spatium terminum assignantes. Et quia nobis manifeste constat, quod Traguri­ensis Episcopus propter iura decimarum et alia iura episco­palia per dictos Arcbipresbyterum, sacerdotes et clericos de Sybinico indebite sibi subtracta premissis legitimis adomoni­tionibus iuxta formám Concilii Generális ipsos excommunica­tionis vinculo innodavit : prefatam sententiam auctoritate Apostolica coníirmantes, ne de sua contumacia valeant glo­riari, quia humilitas nil prodesse bumilibus videretur, si con­temptus contumacibus non obesset; Stanimirum Arcbipresby­terum, Tolcum et Rodinem, et Jobannem de Viaco presbyte­ros, et Stricum diaconum, qui postmodum sententia huius­modi dampnabiliter vilipensa Divina celebrare, imo, quantum in eis est, potius prophauare presumunt, et iam diutius pre­sumpserunt in animarum suarum periculum, plurimorum scandalum, et ecclesiastice discipline contemptum, ab omni officio et beneficio ecclesiastico iuxta canonicas sentencias duximus sententialiter deponendos. Ego Candi de Ragno Examinator manum meam misi. Ego Priamus Sancte Anastasie Primicerius et Jadrensis Nótárius buic sententie audiende rogatus interfui, signoque

Next

/
Thumbnails
Contents