Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
sire Dyraehium et Brundusium, facient inde Ragusini tricesimam partem ; et stabunt in servitio Venetiarum usque dum steterit exercitus Venetiarum. Tollent namque Ragusini de omnibus navibus extraneorum, que illuc applicuerint ad portum faciendum, illám rationem, quam Venetia tollit de extraneorum navibus,dividentque illám in tres partes; de quibus unam dabunt Archiepiscopo, aliam Comiti et tertia sit Communis Ragusii. Omnes, qui erunt amici Venetiarum, Ragusini illos pro amién habebunt ; et omnes qui erunt inimici Venetiarum, Ragusini illos pro inimicis habebunt. Et non recipient Cacichios, neque Dalmesanos, vei alios grossarios et predatores, sive raubatores in Civitate Ragusii vei eius Districtu, neque eis dabunt aliqua victualia. Et si Venetia miserit contra Cacichios et Dalmesanos galeas ad offendendum eos, Ragusini similiter tunc mittent ad offendendum eos lignum quinquaginta hominum decenter armatum. Et omnibus aliis grossariis et predatoribus sive raubatoribus maris facient guerram, et eos oífendot, bona fide, sine fraude, a Dyrachio et infra usque Venetias. Dabunt quoque Ragusini omni anno in festő Omnium Sanctorum domino Duci pro regalia hyperperos duodecim, et Communi Venetiarum in Venetiis hyperperos auri veteres recti ponderis cc-ntum ; et Comiti suo in eodem termino hyperperos quadringentos de suo Communi, et omnes alios introitus et honorificentias Comitutus consuetas, excepto introitu salis. Obsides autem dabunt Ragusini duodecim de duodecim parentatibus nobiliorum illius terre, moraturos semper sex obsides in Venetiis ad expendium Ragusinorum in medio anno, et alios semper in medio anno in concambio. Et si aliquis eorum moreretur vei fugerit, dabuut alium in loco eius. Jurabunt autem Comes Ragusii et antepositi in aliquo officio Civitatis et unusquisque insuper pro suo capite, se sic omnia servaturos, nisi remanserit per dominum Ducem et maiorem partém sui Consilii. Et fideles erunt domino Marino Mauroceno, inclyto Venetiarum Duci, usque dum vixerit in Ducatu. Et hec sacramenta renovabunt Ragusini, quisque pro suo capite, in omnibus suprascriptis singulis annis decem. Preterea Ragusini de mercibus Romanie, quas Venetias apportaverint, dabunt in Venetiis Communi Venetiarum quinque pro ceutenario, et de mercibus