Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

nltramarinis et terre Aegypti, Tunixi et Barbarie, solvent quintum ; et de mercibus Regni Sicilie et Apulie solvent quadragesimum Communi Venetiarum ; salvo quod homines Ragusii non debeant ire in Regnum Sicilie et Apulie, si pro­hibitum fuerit hominibus Veneciarum, ne vadant in Regnum Sicilie et Apulie ; et quod homines Ragusii de mercibus, quas detulerint Venetias de Regno Sicilie et Apulie, illud datium Communi Venetiarum in Venetiis dare et solvere debeant et teneantur, quod constitutum est vei de cetero fu­erit constitutum per dominum Ducem et Commune Venetia­rum solvendi et dandi ab hominibus Venetiarum in Venetiis Communi Venetiarum pro datio dictarum mercimoniarum, quas Veneti Venetias apportarent de Regno Sicilie et Apulie ; et hoc sane intelligatur, si datium constitutum plus fuerit quam quadragesimum; cum superius contineatur, quod ho­mines Ragusii de mercibus Regni Sicilie et Apulie debeant solvere quadragesimum Communi Venetiarum. De mercibus vero Sclavonie in Venetiis nihil solvere debeant. Et tantum­modo cum quatuor navigiolis a septuaginta milliariis et infra debeant Ragusini Venetias venire per annum ; et si aliter Ragusini Venetias venerint, solvent quintum de omnibus mercibus Romanie, quas Venetias apportabunt. Et tam per guerram, quam per pacem licitum est Ragusinis ire ad mer­candum a culfo Coranti infra, in aliis vero partibus vetitis per dominum Ducem Venetiarum ire non debeant Ragusini, nisi secundum quod fecerint Veneti. Item ab Ancona istac per totam riveriam, et a Palmentaria istac per totam riveriam ipsi Ragusini non facient portum, nisi occasione accipiendi victualia causa ducendi Venetias. In Venetiis vero non debent fecere Ragusini mercatum cum íoristeriis. Et hec concordia et pactum a modo usque ad tres annos completos firmatum est, et ab utraque parte debet firmiter observari, et tantum plus, quantum placuerit domino duci Veneciarum. In­super nos iam dicti Dobrane de Lampredio, Cerne de Vitana, Theodorus Bobatie, et Goislavus Tbeodori Grosii, nuntii et procuratores Civitatis Ragusii, per nos et dictum Commune Ragusii iuramus ad Sancta Dei Evangelia super ani mas nostras et animas omnium hominum Ragusii lianc concov­diam et pactum, ut dictum est superius, firmum et ratum ha-

Next

/
Thumbnails
Contents