Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

tur inferius, vult terra nostra Ragusii observare. Ragusini semper Archiepiscopum eligent de Venetiis, et habebunt a Gradu videlicet usque Caput Aggeris. Et si dominus Dux a domino Papa poterit obtinere, quod Archiepiscopatus Ragusii Gradensi Ecclesie subpouatur, eius electionem pre­sentabunt domino Patriarcbe Gradensi, confirmationem ele­ctionis postulantes ; et confirmatione facta veniet electus ad Sedem Patriarckalem, et consecrationem de manu sua acci­piet, facietque ei fidelitatem, reverentiam et obedientiam debitam ei exhibere promitteus. Preterea statuimus, quod idem Arcbiepiscopus iurabit fidelitatem domino Duci et suc­cessoribus suis, nisi pro eis remanserit ; et sic facient omnes Arcbiepiscopi, qui in perpetuum erunt in Ragusina Sede, Ducibus, qui per tempóra erunt. Clerus autem ter in anno, in Nativitate Domini, in Pascba Resurrectionis et in festő Sancti Blasii laudes cantabunt in Maiori Ecclesia solemp­niter domino Duci, domino Patriarcbe, Archiepiscopo suo et Comiti omni anno ; propter quod benedictionem recipient hyperperos tres, unum a nobis Duce, alterum ab Archie­piscopo et tertium a Comite. Habebunt quoque Ragusini semper Comitem et Comites de Venetiis, quem vei quales dominus Dux cum maiori parte sui Consilii eis dare voluerit, qui iurabit fidelitatem domino Duci et successoribus suis ; et sic facient omnes Comites, qui erunt per tempóra in per­petuum. Jurabunt quoque fidelitatem Comiti omnes et Comi­tibus omnibus futuris in perpetuum, salva fidelitate domini Ducis, ad honorem Venetiarum et salutem Ragusii, cum bono et honore ac salvatione Venetiarum. Et si forte contigerit dominum Ducem vei successores suos Ragusium applicare, recipient eum honorifice, ac illum procurabunt, et nuntios suos similiter. Et si dominus Dux voluerit hospitari in domo Archiepiscopali, habebit eam ad suam honorificentiam et vo­luntatem ; sin autem, dabitur ei domus honorabilis usque dum steterit ibi, et nuntiis suis decentem domum pro hospi­tio assignabunt. Et quociens fecerit Venetia exercitum usque Dyrachium, et a Dyrachio et infra usque Brundusium, et a Brundusio et infra, sicut Venecia faciet sic facient Ragusini secundum numerum virorum suorum. Si vero exercitum fecerit a triginta lignis armatis et supra, que debeant trans­25*

Next

/
Thumbnails
Contents