Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

eciam Zelepchen vocitatur, et ibi terminatur. Vt igitur huius coDstitucionis ordinacionisque series, a nobis racionabiliter faeta, inuiolabiliter inposterum obseruetur, et nostris seu ^no­strorum suecessorum temporibus a nullo vmquam hominum omnino queat infirmari, presenti eam paginam in argumen­tum veritatis et robor perpetue íirmitatis eonseripta fecimus annotari et duplicis sigilli nostri munimine roborari. Dátum anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo trice­simo quarto. (A zoborliegyi konventnek 1364-ki átiratából Knauz Nándor Magyar Sión II. köt. 376. 1.) 182. II. Endre király megerősíti László orsz áf/bírónak egy ekényi Jenőben levő földet tárgyazó itéletlevelét az esztergami egyház számára. 1234. Andreas Dei gracia Hungarie Rex omnibus Christi fide­libus, quibus presens scriptum patuerit, salutem in Domino. Ad vniuersorum tam modernorum quam posterorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire; quod cum jobagiones Castri de Zonuc, et ciues Castri eiusdem terram quandam ad usum unius aratri in uilla Yneu ab Ecclesia Sancti Adalberti de Strigonio requirerent; causa hec coram Comite Ladizlao Judice Curie nostre taliter fűit decisa, et litteris eiusdem testimonialibus roborata; secundum quod eciam ab eodem oretenus audivimus. Tenor litterarum talis: Nos Ladizlaus Judex Aule Regie stb. (következik László országbírónak 1234 ki itéletlevele, mint alább 186. szám alatt). Vt igitur huius cause decisio semper salua et incon­cussa permaneat, nec a quoquam processu temporis in irri tum possit reuocari; ad maiorem cautelam presentem conces-

Next

/
Thumbnails
Contents