Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

Care, quod cum homines de villa Zelepchen, Mylos et Monch, Vizabor, Bod, Michael, Legk, Blasius, Theda, Dominicus et Andreas, a primis sue parentele lineis libertate nostrorum seruiencium feliciter gaudenies, ad nostram accessissent presenciam, nobis suam exposue­runt voluntatem; quod ipsorum plena esset voluntas el promptus afectus, voto pari cum omnibus suis heredibus, here­dumque suorum successoribus, consorcio jobagionum Ecclesie nostre de Grana jungi, diguanter eorum officium exercen­dum. Vnde idem Nostre Maiestati humiliter suplicantes, a nobis vnanimiter postularunt, vt ipsorum voluntatem pariter et affectum iuxta peticionis sue formám ad desideratum duce­remus eíFectum. Nos igitur eorum congruis postulacionibus fauore annuentes beniuole, auctoritate Regia duximus statuen­dum, et deliberacione prouida ordinandum : quod tam ipsi, quam ipsorum heredes, heredumque suorum successores illo libertatis muniantur titulo, quo ceteri jobagiones a pijssimis antecessoribus nostris Ecclesiarum officio deputati sunt beni­gne muniti. Verum tanén si contingeret eosdem successio­nibus heredum omnino carere; terra ipsorum nichilominus ad ius perpetuum Ecclesie prememorate deuoluatur. Metarum autem terre illorum assignaciones, sicut ab ore dilecti et fide­lis nostri Comitis Alecsandri (így) didicimus, presentis seri­pti patrocinio censuimus annotandas. Prima itaque meta incipit ex parte ville Nyvveg nominate iuxta quamdam multi­tudinem arborum, que wlgariter Moys Gaya nuncupatur; et iuxta eandem Moys Gaya tendens contiguant terre Guenden, vbi sunt monticuli metarum de terra factarum ; inde vero vádit iuxta vnum erezthwen per longum, in teriniuo cuius descendit ad quandam cauernam, que wlgo poklos uerern no­minatur; deinde autem tendens in prato per nemus quoddam transit vltra fluuium Zytua supra terram arabilem; et inde transiens per médium arborum fructiferarum, vádit vsque flu­uium Hecha; et transiens per eundem fluuium vádit ad cam­pum iuxta terram memorati Genden in longum; inde vero ad vnum ereztuen ; deinde descendit ad flumen Terenche, cuius fluminis medietas pertinet ad homines eorundem, altéra vero medietas spectat ad ius ville Hymd; inde autem iuxta idem flumen tendit superius ad villám Ecclesie supradicte, que

Next

/
Thumbnails
Contents